L i b. XXXIII. C a p. 34.35. [U.C.556.A. C. 196 .] 131
salo et Leucade postulantes, ut ex foedere sibi re-stituerentur, ad senatum reieccrunt. Phocenses Lo-crensesque, sicut aute fuerant, adiecta decreti aucto-ritate, liis contribuerunt. Corinthus , et Triphylia,et Heraea (Peloponnesi et ipsa urbs est) redditaAchaeis. Oreuin et Eretriam decem legati Eumeniregi, Attali filio, dabant. Dissentiente Quinctio, eauna res in arbitrium senatus reiecta est: senatus li-bertatem his civitatibus dedit,Carysto adiecta. Pleu-rato Lychnidus et Parthini dati: Illyriorum utraquegens sub ditione Philippi fuerat. Amynandrum te-nere iusserunt castella, quae per belli tempus Philip-po capta ademisset.
XXXV. Dimisso conventu, decem legati, partitimunia inter se, ad liberandas suae quisque regioniscivitates discesserunt; P. Lentulus Bargylias, L.Stertinius Hephaestiam et Thasum et Thraciae ur-bes, P. Villius et L. Terentius ad regem Antiochum,Cn. Cornelius ad Philippum. Qui, de minoribus re-bus editis mandatis , percunctatus, si consilium nonutile solum, sed etiam salutare, admittere auribusposset', quum rex gratias quoque se acturum diceret,si quid, quod in rem suam esset, expromeret,magno-pere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, ad so-cietatem amicitiamque petendam mitteret Romamlegatos; ne, si quid Antiochus moveret, exspectasse,et temporum opportunitates captasse ad rebellan-dum, videri posset. Ad Tempe Thessalica Philippusest conventus. Qui quum se missurum extemplo le-gatos respondisset; Cornelius Thermopylas, ubi fre-quens Graeciae statis diebus esse solet conventus,(Pylaicum appellant) venit: Aetolos praecipue mo-nuit, ut constanter et fideliter in amicitia populi Ro-mani permanerent. Aetolorum principes alii leniterquesti sunt, quod non idem erga suam gentem Roma-norum animus esset post victoriam,qui in bello fuis-