Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
99
Einzelbild herunterladen
 

Lib.XXXIII. Cai*. 1-3. [U.C.555. A.C. 197 .J !JU

Graeciam, et propriis in Boeotorum gentem, meritis,senior iam et infirmior, quam ut contentionem di-cendi sustineret, obmutuit et concidit. Et, dum re-gem auferunt perferuntque parte membrorum ca-ptum, paullisper concio intermissa est. Aristaenusinde, Achaeorum praetor, eo cum maiore auctoritateauditus, quod non alia, quam quae Achaeis suaserat,Boeotis suadebat. Pauca ab ipso Quinctio adiecta,fidem magis llomanam, quam arma aut opes, extol-lente verbis. Rogatio inde, a Plataecnsi Dicaearcholata rccitataque, de societate cum Romanis iungcn-da, nullo contra dicere audente, omnium Boeotiaecivitatium suffragiis accipitur iubeturque. Conciliodimisso, Quinctius tantum Thebis moratus, quantumAttali repens casus coegit, postquam non vitae prae-sens periculum vis morbi attulisse, sed membrorumdebilitatem visa est, relicto eo ad curationem neces-sariam corporis, Elatiam, unde profectus erat, redit;Boeotis quoque, sicut prius Achaeis, ad societatemascitis, et quando tuta ea pacataque ab tergo relin-quebantur, omnibus iam cogitationibus in Philip-pum, et quod reliquum belli erat, conversis.

111. Philippus quoque primo vere, postquam le-gati ab Roma nihil pacati retulerant, delectum peromnia oppida regni habere instituit, in magna inopiaiuniorum. Absumpserant enim per multas iam aeta-tes continua bella Macedonas : ipso quoque regnan-te, et navalibus bellis adversus Rhodios Attalumque,et terrestribus adversus Romanos ceciderat magnusnumerus. Ita et tirones ab sexdecim annis militesscribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus mo-do quicquam reliqui roboris erat, ad signa revoca-bantur. Ita suppleto exercitu, secundum vernumuequinoetium omnes copias Dium contraxit; ibiquestativis positis, exercendo quotidie milite, hostemopperiebatur. Et Quinctius per eosdem ferme dies,

G 2