Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
95
Einzelbild herunterladen
 

Lie. XXXII. Cap. 38. 30. [U.C.555.A.C. 197 .] 95

sae. Paucis priucipum inter primum tumultum ela-psis, eorum absentium direptae fortunae: praesen-tibus aurum atque argentum ablatum: pecuniae im-peratae ingentes. Qui non cunctanter contulere, sinecontumelia et laceratione corporum sunt dimissi:quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, inservilem modum lacerati atque extorti. Concioneinde advocata, rogationes promulgavit; unam detabulis novis, alteram de agro viritim dividendo;duas faces novantibus res ad plebem in optimatesaccendendam.

XXXIX. Postquam in potestate Argivorum civi-tas erat, nihil eius memor tyrannus, a quo eam civi-tatem, et quam in conditionem accepisset, legatosElatiam ad Quinctium, et Attalum Aeginae hibernan-tem mittit, qui nuntiarent, Argos in potestate suaesse: eo si veniret Quinctius ad colloquium , non diffi-dere, sibi omnia cum eo conventura. Quinctius, ut eoquoque praesidio Philippum nudaret, quum annuissetse venturum, mittit ad Attalum, ut ab Aegina Sicyo-nem sibi occurreret, ipse ab Anticyra decem quin-queremibus, quas iis forte ipsis diebus L. Quinctiusfrater eius adduxerat ex hibernis Corcyrae, Sicyonemtransmisit. Iam ibi Attalus erat; qui, quum tyrannoad Romanum imperatorem, non Romano ad tyran-num, eundum diceret, in sententiam suam Quinctiumtraduxit, ne in urbem ipsam Argos iret. Haud proculurbeMyeonica vocatur: in eo loco ut congrederen-tur, convenit. Quinctius cum fratre et tribunis mili-tum paucis, Attalus cum regio comitatu, NicostratusAchaeorum praetor cum auxiliaribus paucis venit.Tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem in-venerunt. Progressus armatus cum satellitibus ar-matis est in medium fere interjacentis campi: iner-mis Quinctius cum fratre et duobus tribunis mili-tum : inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex