04
T. LIVII [U. C. 555. A. C. 197.]
senatum, demonstrando maris terrarumque regioniseius situm : ut omnibus appareret, si Demetriademin Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum inAchaia rex teneret,non posse liberam Graeciam esse:et ipsum Philippum, non contumeliosius, quam ve-rius, compedes eas Graeciae appellare. Legati dein-de regis intromissi. Quibus, longiorem exorsis ora-tionem, brevis interrogatio, cessurusne iis tribus ur-bibus esset, sermonem incidit, quum mandati sibi dehis nominatim negarent quicquam. Sic infecta pace,regii dimissi. Quinctio liberum arbitrium pacis acbelli permissum. Quod ut satis apparuit,non taederebelli senatum, et ipse, victoriae, quam pacis, avidior,neque colloquium postea Philippo dedit, neque lega-tionem aliam, quam quae omni Graecia decedi nun-tiaret, admissurum dixit.
XXXVIII. Philippus, quum acie decernendum videret, et undique ad se contrahendas vires, maximede Achaiae urbibus, regionis ab se diversae, et magistamen de Argis, quam de Corintho, sollicitus, opti-mum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum tyrannovelut fiduciariam dare, ut victori sibi restitueret; siquid adversi accidisset, ipse haberet,Philocli,qui Co-rintho Argisque praeerat, scribit, ut tyrannum ipseconveniret. Philocles, praeterquam quod iam ve-niebat cum munere, adiicit ad pignus futurae regicum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiismatrimonio coniungere velle. Tyrannus primo ne-gare, aliter urbem eam se accepturum, nisi Argivo-rum ipsorum decreto arcessitus ad auxilium urbisesset. Deinde, ut frequenti concione non asperna-tos modo, sed abominatos etiam nomen tyranni au-divit, causam se spoliandi cos nactum ratus, tradere,ubi vellet, urbem, Philoclem iussit. Nocte, ignarisomnibus, acceptus in urbem est tyrannus. Primaluce occupata omnia superiora loca, portaeque clau-