Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
83
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXII. Cap. 26. [U.C.554.A.C.198.] 83

agro, deinde circa Norbam et Circcios, servitia sol-licitarent; satis iam omnibus praeparatis, ludis, quiSetiae propediem futuri erant, spectaculo intentumpopulum aggredi statuerant: Setia per caedem et re-pentinam tumultum capta, Norbam et Circeios occu-pare. Huius rei tam foedae indicium Romam ad L.Cornelium Merulam praetorem urbis delatum est.Servi duo ante lucem ad eum venerunt, atque ordineomnia, quae acta futuraque erant, exposuerunt. Qui-bus domi custodiri iussis, praetor, senatu vocatoedoctoque, quae indices afferrent, proficisci ad eamconiurationem quaerendam atque opprimendam ius-sus, cum quinque legatis profectus , obvios in agrissacramento rogatos arma capere et sequi cogebat.Hoc tumultuario delectu duobus millibus ferme ho-minum armatis, Setiam, omnibus, quo pergeret, igna-ris, venit. Ibi raptim principibus coniurationis com-prehensis, fuga servorum ex oppido facta est. Di-missi deinde per agros, qui vestigarent. Egregiaduorum opera servorum indicum et unius liberi fuit.Ei centum millia gravi3 aeris dari Patres iusserunt:servis vicena quina millia aeris, et libertatem. Pre-tium eorum ex aerario solutum est dominis. Haudita multo post, ex eiusdem coniurationis reliquiis,nuntiatum est, servitia Praeneste occupatura. Eo L.Cornelius praetor profectus, de.quingentis fere ho-minibus, qui in ea noxa erant, supplicium sumpsit.In timore civitas fuit, obsides captivosque Poenorumea moliri. Itaque et Romae vigiliae per vicos serva-tae ; iussique circumire eas minores magistratus: ettriumviri carceris lautumiarum intentiorem custo-diamhaberc iussi: et circa nomen Latinum a praeto-re literae missae, ut et obsides in privato servaren-tur, neque in publicum prodeundi facultas daretur;et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti innulla alia, quam in carceris publici, custodia essent.

F 2