82
T. LIVII [II. C. 554. A. C. i g 8.]
ijui excedere urbe iuberet, (neque enim pares eos op-pidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent,nedum adiunctisMacedonibus, esse, quos ne Romaniquidem ad Corinthum sustinuissent) primo nihil, necducem, nec ipsos movit: post paullo, ut Argivos quo-que armatos ex parte altera venientes magno agmineviderunt, certam perniciem cernentes, omnem tamencasum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subitu-ri. Aenesidcmus, ne flos Achaeorum iuventutis simulcum urbe amitteretur, pactus cum Philocle, ut abireillis liceret,ipse, quo loco steterat armatus, cum pau-cis clientibus non excessit. Missus a Philocle, quiquaereret, quid sibi vellet? nihil fatus, tantummodo,quum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio cre-ditae urbis moriturum se armatum, respondit. Tumiussu praefecti a Thracibus coniecta tela, interfecti-que omnes. Et post pactam inter Achaeos et Roma-nos societatem duae nobilissimae civitates, Argi etCorinthus, in potestate regis erant. Haec ea aestateab Romanis in Graecia terra marique gesta.
XXVI. In Gallia nihil sane memorabile ab SexAelio consule gestum. Quum duos exercitus in pro-vincia habuisset, unum retentum, quem dimitti opor-tebat , cui L. Cornelius proconsul praefuerat, (ipseei C. Helvium praetorem praefecit) alterum, quem inprovinciam adduxit ; totum prope annum Cremonen-sibus Placcntinisque cogendis redire in colonias, un-de belli casibus dissipati erant, consumpsit. Quem-admodum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit,ita circa urbem servilis prope tumultus excitatus est.Obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur.Cum iis, ut principum liberis, magna vis servorumerat. Augebant eorum numerum, ut ab recenti Afri-co bello, et ab ipsis Setinis captiva aliquot nationiseius ex praeda empta mancipia. Quum coniuratio-nem fecissent, missis ex eo numero, qui in Setino