Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
70
Einzelbild herunterladen
 

70

T. LIVII [U. C.554.A. C. 198.]

nerent obsidionem. Haec mixta metu spes ultra,quam vellent, aut quam possent, trahere eos tempuscogebat. Deinde , postquam Philoclem repulsumtrepidantemque refugisse Chalcidem acceperunt, ora-tores extemplo ad Attalum, veniam fidemque eiuspetentes, miserunt. Dum in spem pacis intenti se-gnius munera belli obeunt, et ea modo parte, quamurus dirutus erat, ceteris neglectis, stationes arma-tas opponunt; Quinctius, noctu ab ea parte, quae mi-nime suspecta erat, impetu facto, scalis urbem cepit.Oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac li-beris in arcem confugit: deinde in deditionem venit.Pecuniae aurique et argenti haud sane multum fuit:signa, tabulae priscae artis, ornamentaque eius ge-neris plura, quam pro urbis magnitudine aut opibusceteris, inventa.

XVII. Carystus inde repetita; unde, priusquam enavibus copiae exponerentur, omnis multitudo, urbedeserta, in arcem confugit. Inde ad fidem ab Roma-no petendam oratores mittunt. Oppidanis extemplovita ac libertas concessa est: Macedonibus treceninummi in capita statutum est pretium, et ut armistraditis abirent. Hac summa redempti, in Boeotiaminermes traiecti. Navales copiae, duabus claris urbi-bus Euboeae intra dies paucos captis, circumvectaeSunium Atticae terrae promontorium, Cenchreas Co-rinthiorum emporium petierunt. Consul interimomnium spe longiorem atrocioremque oppugnatio-nem habuit: et ea, qua minimum credidisset, resiste-bant hostes. Nam omnem laborem in muro diruen-do crediderat fore: si aditum armatis in urbem pate-fecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualiscaptis urbibus fieri solet. Ceterum postquam, partemuri arietibus decussa, per ipsas ruinas transcende-runt in urbem armati, illud principium velut novi at-que integri laboris fuit. Nam Macedones, qui iu