Lm. XXXI. Cap. 29. 30. [0. C.5S2. A.C.aoo.J 31
In qua consultatione nihil fortuna mutavit, cur vosmutetis, non video.
XXX. Secundum Macedonas, ipsis llomanis itaconcedentibus iubentibusque, Athenienses, qui foedapassi iustius in crudelitatem saevitiamque regis in-vehi poterant, introducti sunt. Deploraverunt vastationem populationenique miserabilem agrorum.Neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi forent:esse enim quaedam belli iura ; quae ut facere, ita patisit fas. Sala exuri, dirui tecta, praedas hominum pe-corumque agi, misera magis, quam indigna, patientiesse. Verum enim vero id se queri, quod is, qui Ro-manos alienigenas et barbaros vocet,adeo omnia simuldivina humanaque iura polluerit, ut priore popula-tione cum infernis diis, secunda cum superis bellumnefarium gesserit: omnia sepulcra monumentaque di-ruta esse in finibus suis, omnium nudatos Manes, nul-lius ossa terra legi: delubra sibi fuisse, quae quondampagalim habitantes in parvis illis castellis vicisqueconsecrata, ne in unam urbem quidem contributi ma-iores sui deserta reliquerint. Circa ea omnia templaPhilippum infestos circumtulisse ignes: semiusta ettruncata simulacra deum inter prostratosiacere postestemplorum. Qualem terram Atticam fecerit, exorna-tam quondam opulentamque, talem eum, si liceat, Ae-toliam, Graeciamque omnem facturum. TJrbis quo-que suae similem deformitatem futuram fuisse, nisiRomani subvenissent. Eodem enim scelere urbem co-lentes deos, praesidemque arcis Minervam petitam: eo-dem-Eleusine Cereris templum, eodem Piraeei lovemMinervamque; sed ab eorum non templis modo, sedetiam moenibus viatque armis repulsum, in ea delubra,quae sola religione tuta fuerint, suevisse. Itaque seorare atque obsecrare Aetolos, ut miserti Athenien-sium, ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, quisccujidum deos plurimum possint, bellum susciperent•