Druckschrift 
Sanct Servatius oder wie das erste Reis in deutscher Zunge geimpft wurde : ein Beitrag zur Kenntnis des religiösen und literarischen Lebens in Deutschland im elften und zwölften Jahrhundert
Entstehung
Seite
283
Einzelbild herunterladen
 

Anhänge. 283

uenerunt hanc apud ciuitatem, quam ipse coramaculauit docendo Jehsum Christumtantum nudum esse hominem et non deum, cuiuslibet Christiani sententia ferireoportet utpote aduersarium ipsius domini nostri Jehsu Christi et omnium nostrum.Quapropter et ego consentio illum iuste esse deponendum."

Simplicius Augustidunensium episcopus dixit:Esse episcopum non posse 5Effratam consentio, quia Christum dominum negat."

Amandus Argentoracensium episcopus dixit:Quia Effrata a multis sententiamaccepit, me inter ipsos fateor esse consentaneum et iure illum esse deponendum."

Justinianus Rauracorum episcopus dixit:Exempla clericorum Agrippinensiumet episcoporum multorum cognouimus Effratam blasphemasse saluatorem nostrum 10dominum Jehsum Christum, et idcirco consentio, ut ab episcopatu deponatur et abuniuersa ecclesia deiciatur."

Eulogius Ameanorum episcopus dixit:Diabolus, qui ab initio periit et secumalios perire semper letatur, hodie in Effrata perstitit et facit eum negare Christumdominum, qui est salus et uita omnibus diligentibus se, et idcirco, ne sit in sorte issanclorum, hoc in futuro seculo publica uoce censeo."

Post hec ille nobilis heros, ille Tungrorum presul, magnus et uenerabilisSeruatius surrexit et quasi uice Jehsu saluatoris nostri constanter et confidenteragebat in oculis omnium dicens:Quid fecerit, quidue docuerit Effrata pseudo-episcopus non opinione sed ueritate cognoui cuique publice et domestice audiente 20etiam cum multis prcsbyteris et diaconibus Athanasio, Alexandrie episcopo, sepiusrestiti et uici. Sed, ne uenenum huius maligni amplius diffundatur in ecclesia Christi,tollatur impius, uiuat tarnen et uideat crescere regnum dei in Judicium et confusionemsibi, quia per omnia et in omnibus illum esse magistrum erroris et non religionis,diabolum et non angelum, subuersorem et non doctorem, annuntio et annuntiare 25uobis non reuereor nee timeo. ideircoque censeo illum nee habere consortium innumero clericorum et uix in parte laicorum. Idcirco autem inter illos, ut maioriuereeundia (Bl. 39b) pereat in medio eorum, quia dignus est per omnia."

Siscolius Remorum episcopus dixit:Qui Jehsum Christum negat deum, inecclesia permanere non potest, dicente ipso domino nostro Jehsu Christo: Qui me sonegauerit coram hominibus et ego negabo eum coram patre meo, qui est in celis.Et idcirco Effratam inter ceteros fratres meos arbitror et censeo rectissime deponendumesse et dampnandum."

Diapetus episcopus Aurelianorum dixit:Inter omnium uoces Effrata dampnationitradatur et puniatur, qui Jehsum Christum negat esse filium dei. Cuius falsa ma- 35chinatio multis attulit subuersionem et perditionem. Quapropter necesse est,ut ille inueteratus dierum malorum, qui tantum molitus est scelus, plaga celestiferiatur."

Quia vero beatus Seruatius non quasi homo sed quasi angelus de celo opera-batur et in medio aliorum loquebatur, rogatu omnium episcoporum, omnium pres- 40byterum atque canonicorum fortissime perstitit in aduersarium, illum uicit, deposuitet eiecit aliumque in locum eius succedere fecit uirum magni meriti et gloriosum,nomine Seuerinum sicut audistis superius. Hec etc. Fortsetzung MG. SS. XII92, 27 f. Zum Ganzen vgl. Ägidius von Orval, MG. SS. XXV 21,5 f.