— 34 —
traxerit. Ex copia Acidi hydrochlorici volumetrici 1 / 10 normalis, quae Liquore Kali causticoabstracto restiterit, computari potest, quantam copiam alcaloidei 20 ccm tincturae velessentiae contineant, qua quinquiplicata apparet, quot centesimas partes tinctura velessentia contineat.
III. Si alcaloidea aufugiunt 1 ) et calefacta facillimc dilabuntur 2 ) atque si Ammonium in-
venitur.
Postquam 25 grammata tincturae vel essentiae cum 0,2 grammatis Acidi tartaricicommixta in balneo aquae evaporata erunt, quod restiterit, cum 5 ccm Aquae conteratur.50 grammatis Aetheris et 50 grammatis Aetheris Petrolei additis Iiquor 10 ccm LiquorisKali caustici concentrati (30%) affusis alcalinus factus per quartam horae partemconquassetur. Sedimento demisso 80 grammata solutionis aethereae defusa ubi perfiltrum siccum politum filtrata erunt, folle manuali vel gasometro aura vehemens perliquorum aethereum transmittatur. Quo facto Iiquor 10 ccm Spiritus vini, 10 ccm Aquae,3 guttis solutionis spirituosae Iodeosini (1 : 250) mixtus Acido hydrochlorico volumetrico1 / w vel normali ratione usitata titretur, dum aqua colore carebit.
Ex copia Acidi hydrochlorici volumetrici absumpta computari potest, quanta copiaalcaloidei 20 grammatis tincturae vel essentiae contineatur, qua quinquiplicata apparet,quot centesimas partes tinctura vel essentia contineat.
7. Quantuni residui in aqua non solubilis residuis extracti essentiarum secundum §§ 1 -3
paratarum contineatur.
25 grammata essentiae in balneo aquae evaporata per breve tempus in exsiccatorecalore 105° C siccentur. Residuum refrigeratum aqua mollitum et contritum filtro accu-rate penso filtretur et aqua eluatur. Tum filtratum, si siccatum erit, pendatur. Quofacto computetur, quantum residui non solubilis centum partibus residui extracti tinc-turae contineatur.
8. Quantum substantiarum reducentiuin essentiis secundum §§ 1—3 paratis contineatur
ad formam Sacchari uvarum redactum.
Solutio extracti aquosa, quae residuo in aqua non solubili explorando effecta est,ad 100 ccm augeatur. Tum 30 ccm solutionis, quae 69,2 grammata Cupri sulfurici indecimetro cubico soluta contineat, cum 30 ccm solutionis, quae 250 grammata Kalicaustici fusi et 346 grammata Tartari natronati in decimetro cubico soluta contineat,commisceantur et mixturae fervefactae 25 ccm eius extracti, quod supera diximus, ad-iciantur. Liquor ubi semel ebulliverit, per tubulum ex asbesto factum, quem accuratepensum esse oportet, primum Aqua, deinde Spiritu vini, tum Aethere elutus per quartamhorae partem in exsiccatore calore 105° C siccetur. Post refrigerationem copia Cuprioxydulati in tubulo ponderando reperta per 0,888 multiplicetur et ope tabulae Allihnicomputetur, quanta copia Sacchari uvarum huic copiae cupri respondeat. Ea quaterquadruplicata per eam copiam extracti dividatur, quae centum partibus essentiae con-tinetur. Si copia Cupri oxydulati maior erit quam 0,522 grammata, solutio extractiaquosa, quam supra diximus, aequali volumine Aquae diluenda est, cuius liquoris diluti25 ccm adhibendi sunt ad copiam iterum explorandam. Copia Sacchari ea in re repertanon quater, ut antea, sed octies quadruplicanda est.
Ad substantias quasdam explorandas, ut Santoninum et alia, propria praeceptadabuntur, si de istis praeparatis agemus.
J ) Keller, Ber. d. pharm. Ges. 1898, p. 148.
2 ) Ewers, Arch. d. Pharm. 1899, p. 53.