Druckschrift 
Dr. Willmar Schwabe's Homöopathisches Arzneibuch : Aufzählung der homöopathischen Arzneimittel nebst Vorschrift für ihre Bereitung, Prüfung und Wertbestimmung
Entstehung
Seite
13
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

13

ponderatis Spiritus vini commiscendae sunt. 3 partes ponderatae ad 97 partes ponderatasSpiritus vini addendae sunt, si essentia ex planta recenti secundum legem, quam in huiuslibri § 3 attulimus, parata erit, cum quantitas virtutis medicamenti tertia pars sit. Tinc-turae secundum § 4 ex substantiis siccis et recentibus animalibus effectae, cum ratione1 : 10 paratae sint, ut quantitas medicamenti meri decima pars sit, primae dilutionidecimali respondent. Itaque si respexerimus, quanta vis medicamenti sit, certum funda-mentum adipiscemur, quo nitentes dilutiones parare possumus, neque iam incertis quan-titatibus utemur.

Ad ea medicamina diluenda, quae Spiritu vini non facile solvuntur aut mutantur,in dilutionibus minoribus Aqua destillata sive Spiritus vini magnopore dilutus adhibeatur,in ceteris dilutionibus Spiritus vini 45%, atque ex ea materia, quae 9 partibus ponderatisAquae plane solvuntur, 1 / 10 solutiones parentur, in quibus quantitas medicamenti merisecundum §5a decima pars est, ex ceteris x / 100 solutiones, in quibus quantitas medicamentimeri secundum § 5b centesima pars est. Quod attinet ad acida (Acidum muriaticum,Acidum nitricum, cetera) lege, quam Hahnemann de quantitate medicamenti meri con-stituit, respecta acidum merum pro unitate positum est, cui copia Aquae necessaria addatur,ut prima dilutio decimalis efficiatur. Si exiguam copiam Spiritus vini iam primae so-lutioni adfundere licebit, ea Semper secundum praeceptum suo Ioco adscriptum paretur,ut solutio effecta quam diutissime conservari possit.

§ 6 agitur de substantiis, quae imprimis Spiritu vini solvuntur, parandis et diluendis,sub a de medicamentis, quorum 1 pars ponderata 9 partibus ponderatis Spiritus vinisolvitur (quantitas medicamenti meri x /io)> cum secundum § 6b 1 pars ponderata 99 par-tibus solvatur (quantitas medicamenti meri 1 / 100 )-

Prout substantiae principales soWi possunt, Spiritus vini 90% aut 60% aut 45% adparandum adhibeatur.

Adhuc praescriptum erat, ut Spiritus vini 90% in multis minoribus dilutionibusomnibusque maioribus inde a quarta dilutione decimali adhiberetur. Sed cum id super-vacaneum et aegrotis saepe molestum esse apparuerit, ab omni parte probatum iri spera-mus, quod pro illo Spiritus vini 45% adhibendus est, ubicunque per qualitates chemicaset physicas medicaminum licebit.

Ad dilutiones globulorum efficiendas aptissime liquidae dilutiones Spiritu vini 70%paratae adhibentur; itaque dilutiones ad id ipsum adhibendae Semper recentes hoc spirituparandae sunt.

Ad usum externum tincturae medicaminum, de quibus in ea parte, quae est de medi-caminibus, proprium praeceptum non est, secundum generale praeceptum parenturin ea paragrapho datum, secundum quod tinctura principalis parata est.

§ 7 expositum est, quomodo substantiae siccae cum Saccharo lactis conterantur.

In eiusmodi triturationibus parandis diligenter respiciendum est non solum id agi,ut materia medicamenti leviter cum Saccharo lactis commisceatur, sed ut intime cum eoconteratur et ad maiorem subtilitatem molecularum redigatur, id est ut materiaeprincipali superficies quam maxima detur, qua re efficacitas eius tamquam aperituret augetur. Iterum ac saepius dicendum est praeparata Semper aequalia nisi praeceptoHahnemann diligentissime observato effici non posse.

In conterendo non minus quam horam consumendum esse, ut Hahnemann praecepit,facile tibi persuadeas, si in paranda prima trituratione decimali Cupri metallici senispartibus horae peractis aliquantulum desumas, tum magnitudinem singularum particula-rum microscopio suppositarum contempleris et metiaris. Quamquam iam brevi temporemassa oculis nulla ope adiutis aequalis videbitur, tarnen microscopio pro tempore con-