— 5 —
statim me quoque operaminpharmacopoeahomoeopathicaamplificandacollocaturumesse pollicitus sum, id quod gratiis actis acceptum est.
Brevi post Berolinum ad negotia gerenda collegium convenit, quod duorum medica-mentarioruni allopathicorum, duorum medicorum homoeopathicorum, duorum medi-camentariorum homoeopathicorum erat; ego quoque, qui et medicus et medicamentariussum, intereram.
In conventu die 17. mensis Martii 1897 habito huic collegio in novo opere componendoPharmacopoea polyglotta mea niti placuit.
Eo consilio capto, cum ius pharmacopoeam meo ipsius ingenio compositam edendiet vendendi usui communi ordinisque nostri postponerem, eam cum novo opere confundereparatus eram.
Cum autem brevi tempore socii quidam collegii talia consilia inirent, ut rationes abhomoeopathicis constitutae immeritissimo neglectum iri et parationes medicaminum h'o-moeopathicorum spectatae atque probatae experimentis litterisque minime respectisimmutatum iri viderentur, societate operis desistere et pharmacopoeam meam poly-glottam ratione eorum, quae desiderata erant, habita denuo edere cogebar.
Iam antea Lipsiae
Institution pharmaceutico-chemicum
ad id ipsum condideram, ut, quidquid ad novam pharmacopoeam conficiendam necessariaessent, explorarentur et pararentur.
Cum ex collegio Berolinensi decessissem, ipse pharmacopoeam iterum edere paravi eta collegio sex virorum adiutus, cum descriptiones rationesque examinandi nondum re-ceptas adderem, ex eo hanc 'Pharmacopoeam hoinoeopathicam Germanicam' feci.
Eius collegii socii erant:
medici homoeopathici
Th. Hengstebeck Dr. med., qui negotia praesidum societatis centralis homoeopathi-corum Germaniae gerit; H. Wapler Dr. med., qui valetudinarium homoeopathicumLipsiense dirigit;
medicamentarii homoeopathici
W. Steinmetz et A. Judersleben, qui per complura decennia de arte medicamentariahomoeopathica multa ab omnibus comprobata ediderunt; praeterea medicamentariiet chemici instituti mei pharmaceutici
J. Katz Dr. med. et phil. et H. Wagner.
Non omiserim illis viris maximas gratias agere, quod, qua sunt litterarum scientia etusu, optime mihi adfuerunt.
Semper id spectavi, ut rationes homoeopathicas et praecepta ipsius Hahnemanniceterorumque, qui examinaverunt, secundum quae sola substantiae ad medicamina exa-minanda adhibitae paratae sunt, diligenter secutus operi ita sufficerem, ut e re erat, nec nonviris artis medicamentariae peritis satisfacere studui; qua in re multis epistulis, quibususque ad novissimum tempus etiam a viris, qui collegio Berolinensi proximi erant, monebar,ut pharmacopoeam homoeopathicam ederem, magis magisque confirmatus sum. Quade causa in magna spe sum ex medicis homoeopathicis Germaniae, qui plus septingentisunt, plurimos etiam postero tempore mecum esse facturos.