Expoſitionis. Sancti auguitini
Expoſitionis SꝫUod erat ab initio: quod audiuimus et quod vidimus: et manus noſtre tractauerūtde verbo vite. Quis eſt qͥ manibꝰAtractet verbū: niſi quia verbū carofactum ē ⁊ habitauit īnobis? Hocautem verbū quod caro factū ē: vtmanibꝰ tractaretur: cepit eē caroSex virgine maria: ſed non tūc cepitDHSv̓bū: quia: qd̓ erat ab initio: dixit.Uidete ſi nō atteſtatur epiſtola ſua euāgelio ſuo: vbi modoaudiſtis. In principio erat verbuꝫ: et verbū erat apud deū?Forte de ꝟbo vite ſi quiſqꝫ accipiat: quaſi locutionē quādade xp̄o: non ipſum corpus xp̄i quod manibus tractatum eſt:vide quid ſequatur. ¶Et ipſa vita manifeſtata eſt Chriſtusvero verbum vite. Et vnde ergo manifeſtata eſt? Erat eniꝫab initio: ſed non erat manifeſtata hominibus. Manifeſtata autē erat angelis videntibus et tanqͣꝫ pane ſuo cibantibꝰlj. Sed quid ait ſcriptura? Panem angelorū manducauit hō.Ergo manifeſtata eſt ipſa vita in carne: qꝛ in manifeſtatiōepoſita eſt: vtres que ſolo corde videri poteſt videret̉ et oculis: vt corda ſanaret. Solo enī corde videtur verbū: caro aūtet oculis corporalibus videtur. Erat vnde videremꝰ carnēſed non erat vnde videremus verbū. Factū eſt verbum caroquam videre poſſemus: vt ſanaretur in nobis vnde verbumvideremus. ¶ Et vidimus (inquit) ⁊ teſtes ſumus Forte aliqui fratrū neſciūt: qͥ grece non norunt quid ſint teſtes: greceet vſitatū nomeneſt oībus et religioſum. Quos enim teſteslatine dicimus: grece martyres ſunt. Quis aūt non audiuitmartyres? Aut in cuius ore chriſtiani non quotidie habitatnomenmartyrū? Atqꝫ vtinam ſic habitet et in corde: vt paſſiones martyrū imitemur: nō eos calcibꝰ ꝑſequamur. Ergohoc dixit. Uidimus et teſtes ſumꝰ: audiuimus ⁊ martyresſumus. Teſtimoniū enim dicēdo ex eo quod viderunt: et teſtimonium dicēdo ex eo quod audierunt ab his qͥ videruntcum diſpliceret ipſum teſtimoniū hominibꝰ aduerſus quosdicebatur: paſſi ſunt omīa q̄ paſſi ſunt martyres. Teſtes deipaſſi ſūt. Deus teſtes habere voluit homines: vt ⁊ homineshabeant teſtem deū. Uidimus inquit et teſtes ſumus. Ubividerunt? In manifeſtatione. Quid eſt in manifeſtatione:In ſole: id eſt in hac luce. Unde autem potuit videri in ſoleiij qui fecit ſolem: niſi quia in ſole poſuit tabernaculum ſuum: ⁊ipſe tanqͣꝫ ſponſus ꝓcedens de thalamo ſuo: exultauit vt gygas ad currēdam viā? Ille ante ſolem qͥ fecit ſolem? Ille an̄luciferū: ante omnia ſydera: ante omnes angelos: verꝰ creaj.tor: quia omnia ꝑ ipſum factaſunt: et ſine ipſo factum ē nihilvt videretur oculis carneis qui ſolem vidēt: ipſum tabernaculum ſuū in ſole poſuit: id eſt carnē ſuam in manifeſtationehuius lucis oſtendit. Et illius ſponſi thalamus fuit vterusvirginis: quia in illo vtero virginali coniuncti ſunt duo: ſpōſus et ſponſa. Sponſus verbum: ⁊ ſponſa caro. Qꝛ ſic ſcriptūeſt. Et erunt duo in carne vna. Et dn̄s in euangelio. Igiturx. iamnon duoſed vnacaro. Et eſaias optime meminit vnumeſſe ipſos duos. Loquit̉ enim ex ꝑſona chriſti et dicit. Sicutſponſo impoſuit mihi mitrā: et ſicut ſpōſam ornauit me ornamento. Unus videtur loqui: et ſpōſum ſe fecit et ſponſam ſefecit: quia nō duo ſed vna caro. Quia verbū caro factum ē ethabitauit in nobis. Illi carni adiungitur eccleſia: et ſit xp̄stotus: caput et corpus. ¶Et teſtes (inquit) ſumus ⁊ annūciamus vobis vitā eternaꝫ: q̄ erat apud pr̄em: ⁊ manifeſtata eſtī nobis. Hoc ē manifeſtata ē inter nos. Quid aꝑtiꝰ diceret̉qͣꝫ manifeſtata eſt ī nobis? Que gͦ vidimus et audiuimꝰ: nūciamus vobis. Intendat charitas vr̄a. Que gͦ vidimꝰ ⁊ audiuimus nūciamꝰ vobis. Illi viderūt ip̄m dn̄m preſentemin carne ⁊ audierūt ꝟba ex ore dn̄i: ⁊ annūciauerunt nobis.Et nos gͦ audiuimꝰ: ſꝫ nō vidimꝰ. Minus gͦ ſumꝰ felices qͣꝫilli qͥ audierūt ⁊ vider̄t? Et quō adiūgit. ¶ Ut ⁊ vos ſocietatehabeatis nobiſcū Illi viderūt: nos nō vidimꝰ: ⁊ tn̄ ſocij ſumus: qꝛ fidē cōmunē tenemꝰ. Nā quidā vidēdo nō credidit⁊ palpare voluit: ⁊ ſic credere. Et ait. Nō credā niſi digitosmeos miſero ī locū clauoꝝ: ⁊ cicatrices eiꝰ tetigero. Et prebuit ſe extꝑe palpādū manibꝰ hoīm: qͥ ſemꝑſe p̄bet vidēdūaſpectibus angelorū. Et palpauit ille diſcipulus ⁊ exclama
uit. Dn̄s meus et deus meus. Quia tetigit hoīem cōfeſſus ēdeū. Et dn̄s cōſolans nos qui ipſum iam ī celoſedētē manucontrectare non poſſumꝰ: ſed fide cōtingere: ait illi. Quia vidiſti et credidiſti: beati qui non viderūt et credunt. Nos deſcripti ſumus: nos deſignati ſumꝰ. Fiat gͦ innobis btītudoquam dn̄s p̄dixit futurā. Firme teneamus quod nō videmꝰquia illi nunciant qͥ viderunt. Ut et vos inquit ſocietatē habeatis nobiſcū. Et quid magnū: ſocietatē habere cū hoībꝰ:Noli cōtēnere: vide quid addat. ¶ Et ſocietas nr̄a ſit cū deopatre ⁊ ieſu xp̄o filio eius. Hec (inquit) ſcribimus vobis: vtgaudium veſtrū ſit plenū. Plenum gaudium dccit in ipſaſocietate: in ipſa charitate: in ipſa vnitate. ¶ Et hec (inquit)annunciatio quam audiuimus ab eo et annunciamꝰ vobisQuid eſt hoc. Ipſi viderunt: contrectauerūt manibus ꝟbūvite: ab initio erat: ad tꝑs viſibilis et palpabilis factꝰ ē vnicus filius dei? Ad quamrem venit: vel quid nobis nouū nunciauit: quid docere voluit? Quare fecit hoc qd̓ fecit: vt ꝟbūcaro fieret: vt deus ſuꝑ omnia indigna ab hominibus pateretur: vt alapas eorū ſuſtineret de manibꝰ qͣs ip̄e formauit:Quid voluit docere: qͥd voluit oſtendere: qͥd voluit annūciare? Audiamꝰ. Nā ſine fructu p̄cepti auditiorei geſte: qꝛ natus eſt xp̄s: et quia paſſus eſt xp̄s: auocamentū mentis et nōfirmamentū. Quid magnum audis: qͦ fructu audias? Uide.Quid voluit docere: qͥd annunciare. Audi. Quia deus luxleſt (inquit) et tenebre in eo non ſunt vlle. IAdhuc lucē quidēnominauit: ſed obſcura ſunt ꝟba. Bonum ē nobis vt ip̄a luxquā noīauit illuſtret corda nr̄a et videamus qͥd dixit. Hoc ēqd̓ annunciamus: qꝛ deus lux ē: ⁊ tenebre in eonō ſunt vlle.Quis enim auderet dicere: qꝛ ī deo ſunt tenebre? Aut qͥd eſtipſalux: aut qͥd ſunttenebre? Ne fortētalia dicat q̄ ad ocl̓osnr̄os pertineant. Deus lux eſt. Ait neſcio quis: et ſolluxē: etluna lux eſt ⁊ lucerna lux ē: aliqͥd debet eſſe longe his maiuslongeqꝫ preſtantius: longe ſupereminentius. Quantū deꝰ acreatura: quantū conditor a conditione: quantū ſapiētia abeo quod factum eſt ꝑ ſapientiā: longe vltra oīa debet eſſe luxiſta. Et forte vicini eī erimus: ſi q̄ ſit lux iſta cognouerimuset ad eam nos applicauerimus vt ex ipſa illuminemur: quiain nobis tenebre ſumꝰ: et ab illa illuminati poſſumus eē lux:et non cōfundi de illa: quia de nobis confundimur. Quis eſtqͥ de ſe cōfunditur? Qui ſe cognoſcit peccatorē. Quis de illanō cōfundit̉? Qui ab illa illuminatur. Quid eſt ab illa illuīari? Qui iam videt ſe peccatis tenebrari: et cupit ab illa illuminari: accedit ad illā. Unde ⁊ dicit pſalmꝰ. Accedite ad eū psͣet illuminamini: et vultus veſtri non erubeſcēt. Sed nō erubeſces de illa: ſi qn̄ tibi te fedū oſtenderit: diſpliceat tibifeditas tua: vt ꝑcipias pulchritudinē illius. Hoc eſt qd̓ vult docere. Et fortaſſe prepropere illud nos dicimus: ipſe hoc manifeſtat in cōſequentibus. Memento in principio ſermonisnoſtri: qꝛ epiſtola iſta charitatem cōmēdat. Deus lux ē inqͥt:et tenebre in eo nō ſunt vlle. Et qͥd ſuperius dixerat? Ut ſocietatē habeatis nobiſcū: ⁊ ſocietas nr̄a ſit cū patre ⁊ filio eiꝰieſu xp̄o. Porro ſi deus lux eſt: et tenebre in eo non ſunt vlle:et ſocietatē cū illo habere debemꝰ: ⁊ a nobis pellende ſunt tenebre vt fiat in nobis lux: nam tenebre cū luceſocietatem habere non poſſunt. Ideo vide quid ſequatur. Quod ſi dixeri ij. lmus quod ſocietatē habemꝰ cū eo: et in tenebris ambulamꝰmētimur. Habes et apoſtolū paulū dicentē. Aut q̄ſociētasluci ad tenebras? Dicis te ſocietatem habere cū deo: et in tenebris ambulas: et deus lux eſt: ettenebre in eo nō ſunt vlle:quomō ergo ē ſocietas luci ad tenebras? Iā gͦ dicat ſibi horQuid faciam? Unde erolux? In peccatis et in iniquitatibꝰviuo: quaſi ſubrepit quedam deſperatio et triſticia. Salusnulla eſt niſi inſocietate dei. Deus lux eſt: et tenebre ī eo nonſunt vlle. Peccata autem tenebre ſunt: ſicut dicit apoſtolus. EDiabolum et angelos eius rectores tenebrarum harum eſſeNon diceret rectores tenebrarū: niſi diceret rectores peccatorum: dominatores iniquoꝝ. Quid ergo faciemus fratresmei? Societas cū deo habēda eſt: aliaſpes vite eterne nullaeſt. Deus autem lux eſt: et tenebre in eonon ſunt vlle: iniquitates autem tenebre ſunt. Iniquitatibꝰ premimur: ne ſocietatem cū deo habere poſſimus. Que ergoſpes? Nonne promiſeram me aliquid locuturum iſtis diebus quod gaudiuꝫfaciat? Quod ſi non exhibeo: triſticia eſt iſta. Deus lux eſt: ⁊tenebre ī eo nō ſunt vlle. Peccata tenebre ſūt: qͥd erit nobis:
1.Ioj.
psͣ. xxvij.
Gen̄. ij.Mat. xix.Eſa. lxj
Ioh̓. .j.
Iohan. j.
Ioh̓. j.
Ioh̓. xx.
Psͣ xvi. i.
B
Ephe. vj
psͣ. xxxiij.
ij. Cor. vj.
C