Druckschrift 
Das Chronikon des Konrad Pellikan zur vierten Säkularfeier der Universität Tübingen
Entstehung
Seite
187
Einzelbild herunterladen
 

imagines monstrosae omnes et valde absurdae. Scholasticis ergosophismatis valere jussis, ad eam theologiam me contuli, quaesacris literis continetur aque purioris ecclesiae consensu non abhorret.Nec ideo de sacramento hoc perperam sentio. Sic enim judico,corpus et sanguinem Christi in sacramento hoc non quidem carna-liter aut realiter, ut nunc loquuntur (hoc est corporaliter) sedsacramentaliter, id est modo rationeque sacramentis usitato etfamiliari ahiberi credentibus. Habes Wolphgange meam desacramento sententiam, quam precibus tuis tantopere a me con-tendisti. Ad haec Pellicani verba Capito mirifice affectus dicitur,adeo ut singularem prae se ferret voluptatem, quam non verbistantum, sed vultus quoque figuratione non obscure declaravit.Maximo, dicebat, Pellicane me perfudisti gaudio, qui sententiaeejus, quam pridem veram deprehendi, premendam tamen occul-tandamque duxi, tantisper dum cum majore fructu foras aliquandoemanaret, te socium et patronum cognoverim.