1 86
repugnant, cum verbo Dei tamen recte consentiunt. Qui D. Augu-stini locum pro suo errore adducunt, quod scilicet Christus se ipsumin manibus suis gestarit, non animadvertunt, quod simul absurdisse ipsos constringant. Si quidem enim Christus verum et realecorpus suum, non potius symbolum corporis (quod Augustinustamen sensit) in manibus gestavit, jam Christo affingunt duo simulcorpora natura, proportione, dimensione longissime inter se mutuodistantia. Si vero, quod D. J. Chrysostomus sensit, Christusquoque de pane hoc symbolico comedit deque poculo bibit, jamsuum quoque ipsius corpus in se ipsum recondidit. Si tam mon-strosas metamorphoseis lingere licet, quo temeritas humana nonprosiliet tandem? Eadem nimirum ratione tot animos Christoaffinget quot corpora. Audivi, qui de corpore glorioso subtiliteradmodum, ut ipsis quidem videbatur, mea vero sententia pueri-liter satis et inepte multa disputarent. Quid enim attinet hocloco de glorioso corpore disputare, cum postridie, quam coenamcum suis celebrasset, Christus in passibili suo corpore, quod pronobis Xr’-rpnv fecit, diros cruciatus tulerit. Quod si autem Christicorpus passibile simul et impassibile fuit, necesse est duas pug-nantes qualitates, aut simul in eodem ut dicunt fuisse subjecto,aut permutatione quadam et alteratione sese mutuo subsequutas,aut certe singulis qualitatibus singulas fuisse substantias, aut quodaeque absurdum alterutram harum qualitatum fuisse absque sub-stantiae. Intelligis Wolphgange quo mea nunc pergat oratio. Siduae diversae qualitates, passibilis et impassibilis inquam, in uniusChristi corpore, connexione quadam inseparibili, coadunatae fuerunt,non intelligo, quomodo Dominus per omnia fratribus sit similislaetus, sed nec satis assequor, quomodo alteram qualitatem absquealtera suis dare potuerit. Quod si dicunt has duas qualitates proarbitratu Christi, permutatione quadam sesc mutuo subsequutas,ita ut liberum fuerit Christo modo hanc modo illam assumere autdeponere, haec quoque transsubstantiationis figmenta nihil omninosuffragantur. Constat enim Christi corpus eodem momento, quopanem et vinum inter suos distribueret, omnibus in mensa con-spicuum fuisse ea dimensione et quantitate, qua primum accubuerat.Huic ego cogitationi, mi Capito, cum non nihil indulgercm,incredibile dictu est, quam variae sese animo meo ostenderint