172
1646
totum, quin noviluniorum temporibus rediret usque ad pascasequens.
Post vindemias coepi transferre ex libris Frysii 1 ) primumlibrum Eliezer de viis vitae, alphabetum filii Sirach etc.
Decembris 3. hospites habui Conradum Wolfrad cum JohanneOperino et Flervagio in tertium diem. Die ejusdem 12. finivitTheodorus noster librum Geneseos; 15 die postea coepit Exodum.
Octobris die 21. hospitem suscepi nobilem Frysium LudolphumManinga a lutisberg. Cui frater est Haio Maninga in Geldria aLutisberg. Qui tandem abiit septima Januarii, nihil solvens, quiapauper et exui.
Anno 1546. postquam hebraici et talmudici libri nostri Frisiiligati et parati fuissent, indiculoque parato omnium, quae is inhebraicis haberet librorum, coepi imprimis revidere et conferrequaedam Talmudica, quaedudum anno 1538. transtuleram exsecundo libro Talmudico, qui dicitur ex ejusdem libro
primo quem nominant ]”D&‘ rDDE- Eamdem partem tunc mihiattulerat improbus quidam filius Judaei improbioris patris exBremgarten.
Is enim Judaeus medicum praetendens, codicem attulit talmu-dicum jam nominatum, vicissimquc a me mutuo accepit duos veltres libellos hcbraicos, quibus uteretur in hospitio rubeae domus;tandem ob flagitia et debita dimisit mihi librum talmudicum, meoslibros vendidit et voravit, subsequitur pater Judaeus improbus et abme exigit, quem dicebat non filii sed suum talmudicum codicem,cum quo certare nolens propter tam stultae doctrinae librum,quem parvi facerem, reddidi codicem patri et meos libellos amisi.Verum contigit eodem anno adpellere Michaelem Adam, neophi-tum non impium et satis doctum ex Argcntina et Constantiavenire, quem hospitio fovi per multos menses gratis, cibum prae-bens et domicilium, donec a Froschofcro non modicam precuniampro labore cum Leone Judae in corrigenda Germanica Biblia acqui-sivit et interim divitem quoque viduam pro uxore duxit. Eahabita opportunitate tam libri talmudici quam Adae hujus, ne nihil
‘) d. h. aus den Büchern, welche sein Schwager Fries ihm aus Italienmitgebracht hatte.