T 59
Caesarem; is Enobarbus Tolonum 1 ) recepit dono regis Galbarum,ubi sodomiticam Tureae excercent cum nostris; et Pontifex Cor-sum quendam praesident suae classis, quia depraedatus erat Tureas,absolvit ab officio et capere voluisset, nisi fugisset dimissa classein urbe veteri. 2 )
His diebus absolvit Hein. Bullingerus responsionem suam adJohannem Cochleum pro libro de canonicae scripturae authoritate,cui ego adjeci' indicem. Libellus est notatu digna comprehendensplurima. 3 )
Eisdem diebus legi primum tomum operum Huldrichi Zwinglii, ^nnginsanctissimum opus et collegi in eum quoque copiosum et utilissi-nturn indicem.
In principio Aprilis triduo legi Saxoniam Alberti Krantz,docti viri et eloquentis, qui in eo solo mihi defecisse est visus,quod ut clericus fidelis Papae nihil prorsus putavit scribendumnisi cautissime et brevissime contra statum Papae et episcoporum,quamlibet judicaverint corruptissimum: nihil prorsus attingens decausa fidei et veritatis canonicae, ne excommunicaretur proditusvel in conscientia sua seducta authoritatis opinione in antichristianapapistica illa ecclesia. Inveni inter legendum eundem quoquescripsisse et Daniam, Wandaliam, Norwegiam, Schwetziam etchronicon suae patriae Hamburgensis, quod vocat metropolim.
Didici summatim ea legens articulos, qui sequuntur, nempe: Papam Art {,Tstici paa mille annis nescisse, quod cultus Dei verus sit fides, spes, chari-tas, curasse autem totis animi sui studiis fastum, ambitionem,divitias, potentiam, regimen mundi et Romanum imperium, et illudquoque fortius et latius, non viribus, sed dolo assequendum;honorem summum ambivit et extorquere nisus est a summis inmundo. Id assequutus est mendaciis, fraude, astutia, falsificationeverbi Dei, superstitione violenta et armata, nequitiis omnis generis,fecit se contrarium Christo per omnia, sedens in ecclesia ut Deus Anticimstussuus, caput, regem, mundi Dominum, irrisorem totius catholicaeprofessionis, et mercatorem omnium Sacramentorum, quae instituit
*) Toulon.
*) Civita vecchia.
“) Vgl. Pestalo^i a. a. O. S. 302 ff.