I 4 I
tiosum esset opus impressori et non omnibus comparandum, tumquia antevertit Frobenium Sebastianus Gryphius, Lugdunensis, quiPagnini thesaurum eleganter impressit, ut nostra concordantiaimpedienda timeretur, quando etiam noster Theodorus promiseratet paraverat imprimendam concordandam absolutiorem, quae tamenhactenus delitescit et ipsa, speratur tamen aliquando et citius pro-ducenda. * 1 )
Redeo autem nunc ad domesticas res, tibi scitu aliquandojucundas, sicut et mihi illorum memoria grata est, et in Dei circame beneficiorum cumulo non obliviscenda; redeo inquam ad tempusnativitatis tuae, quod fuit annus vigesimus septimus, quem sequensannus vicesimus octavus celeber ab initio fuit disputatione Bernenseet nativitate filiae charissimae Elizabet; vicesimus nonus adduxitprimam Capellanam seditionem, sicut et trigesimus primus secun-dam et nobis clade magna lugubrem quidem, sed Dei gratia minusexitialem, quam hostes voluissent; hinc enim pro Zwinglio sus-citavit Ecclesiae suae viros optimos et doctissimos plures, de quibusdictum, praeter alios multos nobiles viros ex scriptis propriis etdiscipulorum, ut non facile invenias in Germania urbem tam felicisproventus in bonis literis, ut videre licet Tiguri hactenus habitos,et juxta spem posthac habendos quos libet, et delectat hic quoqueannotare ad honorem ecclesiae nostrae perpetuum, ut sciatis cumposteris per quot et quales viros ecclesia Tigurina reformata fueritet speretur conservanda per gratiam Dei et benignam providentiam,quamlibet non sine tentationibus. Quorum omnium antesignanusest et dux fortissimus doctrina et manu, diligentia et constantiaincomparibilis Huldricus Zwinglius; 2 ) accessit illi Leo Judae, et
sein. Dasselbe findet sich in der hier angeführten Ausgabe der Marg. philos.von 1540. Dort hat es Wolff gefunden, aus dessen Bib). hebr. es dann Stein-schneider herausgeschrieben hat.
1 ) Hier ist im Manuscript von anderer Hand die Bemerkung beigefügt:«nihil erit».
2 ) Der Begeisterung für Zwingli und Bullinger gibt Pellikan bei jederGelegenheit Ausdruck. Dem a Lasco schreibt er 28. Juni 1544: «ab annisXIX, quibus Tiguri ministravi ecclesiae, nulla unquam intercessit inter doctosin quibusquamque dogmatis discordia, qui ab initio reformationis sic omnia in-choata feliciter Dei gratia sunt per Zwinglium et symmystas, ut hactenus nihilmutandum visum fuerit in ceremoniis et doctrina. Sed qui et eidem succes-
Catalogus
virorum
illustrium
ecclesiae
Tigurinae