124
Clades
Tigurina
Victoria ve-ritati cessit
Ecclesiae
Tigurinae
constantia
Profectus
Ecclesiae
ad nundinas suas in Septembri futuras, paucissimorum dierumopellam, ut gustus porrigeretur sacra amantibus legere et ad pro-fectum intelligere. Innotuit hoc nostro Zwinglio, id esse praemanibus, qui admiratus est, et ut erat brevissimum opusculumunius et alterius folii, permisit edendum, et non nisi pauci quoque,hoc est 800, impressi distrahebantur eo mense Septembris. 1 )
Sed judicio Domini volentis erudire, exercere et castigarenostram Tigurinam ecclesiam contigit, ut Octobris undecima diesubito nihil tale credentes Tigurini prodire compulsi infra quintamhoram in urbe essent, et peragrato monte, duobus miliaribus, aciedecertarent infirma, siquidem non totis duobus millibus, contraocto milia hostium, qui triduo sese collegerant atque convenerant;non tamen incruenta victoria potiti sunt, quamlibet optimi quiquein acie stantes occiderentur, sed non tanto numero, quantum hostesjactarunt. Succubuit tamen corpore quidem occisus tunc Zwinglius,et plures optimi et docti viri, quos necessitas traxerat in communepericulum patriae et Ecclesiae veritatisque defendendae, quam etsuo sanguine redemerunt, ea conditione, ut libertati patriae etveritati catholicae fidei non tantum nihil decesserit, sed ex eo casuac tempore longe quam ante fortius omnia steterint et promo-verint amplius, ut testatur gratia Dei haec dies. Manet eniminterea profecit Ecclesia Tigurina in fide et moribus, in doctrinaet Reipublicae felicitate, ut nunquam potentior fuerit tam manusquam fides. Permissa quidem sunt quaedam hostium temeritati,sed nihil eorum, quae sese obtenturos speraverant. Damnum qui-dem senserunt quidam, qui segniter opem promissam tulerunt, etperfidia quorumdam ipsis nocuit perfidis. Ecclesia autem tigurina
*) Die zwei Bogen (in Quart) umfassende Schrift wurde auf dem Titelausdrücklich als Probeheft bezeichnet: Explicatio brevis, simplex et catholicalibelli Ruth, ea forma, qua totius veteris testamenti libri canonici expositi suntet edentur, si meliora propediem alius non anteverterit, quod, ut fiat optatur.Autore Conrado Pellicano. Tiguri apud Christophorum Froschouer, annoMDXXXI. — Ueber den Commentar, der diesem Prospekt folgte, s. untenund Einleitung. Als Pellikan in seinem hohem Alter von seinen Freundenaufgefordert wurde, ein Bibelwerk für die Gemeinde in deutscher Sprache zuschreiben, so war es wiederum eine Erklärung des Büchlein Ruth, die er alsProbe herausgab; s. Einleitung.
\