XXV
necessarium patriae docendae et regendae in fide et moribus. Id cumfavore Papae, Caesaris et bonorum omnium posse tentari, maximecum et hodie Pontifex dicatur ordinasse, ut clerus pro canonicishoris suis nihil legat praeter solum V. et N. T. canonem, omniumSanctorum legendis obmissis, et lectionem duodenariam contraxissein ternariam pro matutinali officio, unde spes esset, neminem, etiamEpiscoporum, improbaturum, si in monasteria hujusmodi reformatiocum vitae innocentia institueretur, quo tantum duraret priscoruminstitutio pie praesumta ante multa saecula. Alioque verendum omniaproculcanda et in nihilum redigenda, quae sancta intentione olimsunt a sanctis ordinata. — Is orationis meae status erat, cum quibus-dam interlocutoriis, si vellem regredi et in suo monasterio cooperari.Respondi, uxorem me habere et filium cum vocatione sancta, optareme tantum, ut monasterium suum et alia in Dei gloriam et ecclesiaeaedificationem ordinarentur. Respondit Othmarus, hactenus se beneegisse, sufficere, si juxta regulam Benedicti vitam instituerent etobservarent, instare jam concilium generale, 1 ) cujus ordinationi starevellent, et cetera quaedum frivola. Quibus cum responderem breviter,abruperunt unus post alium sermonem. A quibus, accepta licentia, mesubduxi, sinens eos suis qualibuscunque negotiis involutos, contentusdidicisse utriusque ingenium, quos non continget emendari nisi cala-mitatibus. Ubi illae ingruerint, tunc forte memores erunt eorum, quaeaudierant. Nondum venit hora eorum, sed nec diu tardabit spero.“
l ) Von diesem allgemeinen Concil erwartete Pellikan gar nichts. MitRecht nennt er die Verweisung darauf ein frivoles Gerede. Unter seinenhinterlassenen Manuskripten befindet sich auch ein bezügliches ausführlichesGutachten «de generali concilio judicium Conradi Pcllicani» (1536, 20. Jan.).Dasselbe enthält treffliche Winke und ist wohl zu Händen der Zürcher Re-gierung geschrieben; u. A. sagt er: amputetur episcopis et Papae gladii saecu-laris brachium et restituatur gladius verbi Paulinus et omnia tuta erunt subChristianis principibus et magistratibus.