Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
395
Einzelbild herunterladen
 

F 11 A G M E N T A. 395

hoc est, ut uxori virum, et viro uxorem diligereconcedas. Necesse est deinde, iurare permittas,si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurau-dum putas? Tu nobis religiosum nomen fuisti. Simentiremur, illa sibi iratum patrem invocavit, egosocerum. Parce pater, parce socer: non peiera-vimus. Ecce-obiurgator noster, quam effrenatoamore fertur. Quamquam esse filiam preceris.Catum quidem, quod illum ab indulgentia suaavocet. Di boni, quomodo hic amavit uxorem?amat filiam, et abdicat. Dolet periclitatam esse,et ab eo abducit, sine quo negat se posse vivere:queritur periculum eius, qua paene caruit hic, quiamare caute iubet. Facilius in amore finem im-petres, quam modum. Tune hos ponis terminos,ut nihil faciant, nisi considerate, nihil promittant,nisi ut ius facturi; omnia verba ratione et fideponderent. Senes sic amant. Pauca nosti, pater,crimina: et litigavimus aliquando, et decidimus:et fortasse, quod non putas, peieravimus. Quidad patres pertinet, quod amautes iurent? si viscredere, nec ad Deos pertinet. Non est quod tibiplaceas, uxor, tanquam prima peccaveris. Periitaliqua cum viro, periit aliqua pro viro: illas tamenomnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium.Fer, socer, felicitatem tuam. Magnum tibi quamparvo constat exemplum! in reliquum diligentio-res facti sumus; errorem nostrum confitemur:exciderat iurantibus, esse tertium, qui magis ama-ret: sic, Di, sit semper. Persevera, socer: recipefiliam: ego, qui peccavi, poena dignus sum. Qua-re uxore necata, socero caussa sim orbitatis? Dis-cedam e civitate: fugiam: exsulabo: utcunquepotero, desiderium misera et crudeli patientiaperferam. Morerer, si solus moriturus essem.

C c i