Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
388
Einzelbild herunterladen
 

38S 1». OVIDII NASONIS

485 Q .11 uni puer Hypsipyles: quam qui cava primus

acuta

Cuspide suspecti robora fixit equi.

Neve gradus adeas Elpenore cautius altos:Vimque feras vini, quo tulit ille modo.Tamque cadas domitus, quam quisquis ad armavocantem

4go Iuvit inhumanum Thiodumanta Dryops:

Quam ferus ipse suo periit mactatus in antroProditus inclusae Cacus ab ore bovis:

Quam qui dona tulit Lernaeo tincta veneno,Euboicasquo suo sanguine tinxit aquas.

4g5 Vel de praecipiti venias in Tartara saxo,

Vt qui Socraticum de nece legit opus ;

Vt qui Theseae fallacia vela carinaeVidit: ut Iliaca missus ab arce puer;

Vt teneri nutrix, eadem matertera, Hacchi:

5oo Vt cui caussa necis serra reperta fuit;

Lydia se scopulis ut virgo misit ab altis,

Dixerat invito quae mala verba Deo.

Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo,

Sitque Phayllaeae caussa leaena necis.

5o5 Quique Lycurgiden letavit, et arbore natum,

Idmonaque audacem, te quoque rumpat aper.Isque vel exanimis faciat tibi vulnus: ut illi,

Ora super fixi quem cecidere suis.

Sive idem simili pinus quem morte peremit:

5 io Phryx et venator sis Berecyntiades.

Si tua contigerit Minoas puppis arenas;

Te Corcy r raeum Cressia turba putet.Lapsuramque domum subeas, ut sanguis Alevae:Stella Leoprepidae cum fuit aequa viro.

5i 5 Vtque vel Evenus torrenti flumine mersus,Nomina des rapidae, vel Tiberinus, aquae.Astacidaeque modo decisa cadavere trunco,Digna feris, homini sit caput esca tuum.