Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
386
Einzelbild herunterladen
 

38G

P. OVIDII NASONIS

Quaeque Ceres vidit laeto pereuntia vultuCorpora Thesea Cercyonea manu.

4i5 Haec tibi, quem meritis precibus mea devovet irEveniant, aut his non leviora malis.

Qualis Achaemenides Sicula desertus in Aetna,Troica cum vidit vela venire, fuit.

Qualis erat nec non fortuna binominis Iri,

420 Quique tenent pontem, quae tibi peior ciit.

Filius et Cereris frustra tibi seinpcr ametur,Destituatquc tuas usque petitus opes.

Vtque per alternos unda labeute recursusSubtrahitur presso mollis arena pedi;

425 Sic tua nescio quo semper fortuna liquescat:Lapsaque per medias effluat usque manus.

Vtque pater solitae varias mutare iigurasPlenus inexstincta deiiciare fame.

Nec dapis humanae subeant fastidia: quaque45o Parte potes, Tydeus temporis huius eris.

Atque aliquid facias, a vespere rursus ad ortusCur exsternati Solis agantur equi.

Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae,Tentabisque cibi fallere fraude En em.

435 Teque aliquis posito tentet vim numinis opto:Tantalides tu sis, Tercidesque puer.

Et tua sic latos spargantur membra per agros;Tanquam quae patrias detinuere vias.

Aere Perilleo veros iinitere iuvencos,

44o Ad formam tauri conveniente sono.

Vtque ferox Phalaris, lingua prius ense resecta,More bovis, Paphio clausus in aere gemas.

Dumque redire voles aevi melioris in annos,

Vt vetus Admeti decipiare socer.

445 Atque eques in medii mergare voragine coeni,Dummodo sint fati nomina nulla tus.

Atque utinam pereas, veluti de dentibus ortiSidonia iactis Graia per arva manu.