Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
322
Einzelbild herunterladen
 

322 P. OVIDII NASONIS

Non avis obloquitur: silvis nisi si qua remotisAequoreas rauco gutture potat aquas.

Tristia per vacuos horrent absinthia campos,Conveniensque suo messis amara loco.

25 Adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste:Tinctaque mortifera tabe sagitta madet:

Quod procul haec regio est, et ab omni devia cursuNec pede quo quisquam, nec rate, tutus eat.Non igitur mirum, linem quaerentibus horum3o Altera si nobis usque rogatur humus.

Te magis est mirum non hoc evincere, coniux;

Inque meis lacrimas posse tenere malis.

Quid facias, quaeris? quaeras hoc scilicet ipsumInvenies, vere si reperire voles.

35 Velle parum est: cupias, ut re potiaris, oportet;Iit faciat somnos haec tibi cura breves.

Velle reor multos. Quis enim mihi tam sit iniquus,Optet ut exsilium pace carere meum?

Pectore te toto, cunctisque incumbere nervis,

4o Et niti pro me nocte dieque decet.

Vtque iuvcnt alii, tu debes vincere amicos,

Vxor; et ad partes prima venire tuas.

Magna tibi imposita est nostris persona libellis,Coniugis exemplum diceris esse bonae.

45 Hanc cave degeneres: ut sint praeconia nostraVera, vide; Famae quo tuearis opus.

Vt nihil ipse querar; tacito me Fama queretur,Quae debet, fuerit ni tibi cura mei.

Exposuit mea me populo Fortuna videndum;

5o Et plus notitiae, quam fuit ante, dedit.

Notior est factus Capaneus a fulminis ictu:

Notus humo mersis Amphiaraus equis.

Si minus errasset, notus minus esset Vlixes;Magna Philoctetae vulnere fama suo est.

55 Si locus est aliquis tanta inter nomina parvis;

Nos quoque conspicuos nostra ruina facit.