Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
141
Einzelbild herunterladen
 

FASTO It VM LIB. VI.

111

Muneris est tempus, qui Nonas Lucifer ante est.

Si titulos quaeris: Sylla probavit opus.

Quaerebam Nonas Sanco Fictione referrem,

An tibi, Semo pater; cum mihi Sancus ait:

Cuicunque ex illis dederis; ego munus habebo. 21 5Nomina trina fero: sic voluere Cures.

Hunc igitur veteres donarunt aede Sabini:

Inque Quirinali constituere iugo.

Est mihi, sitquc, precor, nostris diuturnior annis,Filia: qua felix sospite semper ero. 220

Ilanc ego cum vellem genero dare; tempora taedisApta requirebam, quaeque cavenda forent.

Tum mihi post sacras monstratur lunius IdusVtilis et nuptis, utilis esse viris.

Priinaque pars huius thalamis aliena reperta est. 22SNam mihi sic coniux sancta Dialis ait:

Donec ab Iliaca placidus purgamina VestaDetulerit llavis in mare Tibris aquis;

Non mihi detonsos crines depectere buxo,

Non ungues ferro subsecuisse licet: 230

Non tetigisse virum ; quamvis lovis ille sacerdos,Quamvis perpetua sit mihi lege datus.

Tu quoque ne propera: melius tua lilia nubet,

Ignea cum pura Vesta nitebit humo.

Ecrtia post Nonas removeTe Lycaona Phoebe 255Fertur: et a tergo non habet Vrsa metum.

Tunc ego me memini ludos in gramine CampiAdspicere: et didici, lubrice,Tibri, tuos.

Festa dies illis, qui lina madentia ducunt,

Quique tegunt parvis aera recurva cibis. 2-io

lens quoque numen habet. Menti delubra videmusVota metu belli, perfide Poene, tui.