Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
136
Einzelbild herunterladen
 

130

P. OVIDII NASONIS

Tunc me poeniteat posuisse fideliter irasln genus Electrae, Dardaniamque domum.Caussa duplex irae. Rapto Ganymede dolebam;Forma quoque Idaeo iudice victa mea est.

45 Poeniteat, quod non foveo Carthaginis arces;Cum mea sint illo currus et arma loco.Poeniteat Sparten, Argosque, measque Mycenas,Et veterem Latio supposuisse Samon.

Adde senem Tatium, lunonicolasque Faliscos;

5o Quos ego Romanis succubuisse tuli.

Sed neque poeniteat; nec gens mihi carior ulla estHic colar, hic teneam cum Iove templa meo.Ipse mihi Mavors, Commendo moenia, dixit,Haec tibi: tu pollens Vrbe nepotis eris.

55Dicta iides sequitur. Centum celebramur in aris:Nec levior quovis est mihi mensis honor.

Nec tamen hunc nobis tantummodo praestat ho.norem

Iloma: suburbani dant mihi munus idem.Inspice, quos habeat nemoralis Aricia Fastos,

6o Et populus Laurens, Lanuviumquc meum:

Est illic mensis lunonius. Inspice Tibur,

Et Praenestinae moenia sacra Deae:

Iunonale leges tempus. Nec Romulus illasCondidit: at nostri Roma nepotis erat.

65 Finierat luno. Respeximus. Herculis uxorStabat; et in vultu signa dolentis erant.

Non ego, si toto mater me cedere coeloIusserit, invita matre morabor, ait.

Nunc quoque non luctor de nomine temporisliuius.

70 Blandior, et partes paene rogantis ago.ltemque mei iuris malim tenuisse precando ;

Et faveas caussae forsitan ipse meae.

Aurea possedit socio Capitolia templo

Muter; et ut debet, cum Iove summa tenet.