Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
132
Einzelbild herunterladen
 

132 P. OVIDII NASONIS

Victor abit, secumque boves, Erytheida praedam.G5o Abstrahit. At comites longius ire negant.Magnaque pars horum desertis venerat Argis:Montibus his ponunt spemque Laremque suum.Saepe tamen patriae dulci tanguntur amore;Atque aliquis moriens hoc breve mandat opus;G55 Mittite me Tiberi: Tiberinis vectus ut undisLittus ad Inachium pulvis inanis eam.

Displicet heredi mandati cura sepulchri:

Mortuus Ausonia conditur hospes humo.Scirpea pro domino Tiberi iactatur imago,

GGo Vt repetat Graias per freta longa domos.Hactenus: vit vivo subiit rorantia saxoAntra, leves cursum sustinuistis aquae.

Clar e nepos Atlantis, ades: quem montibusolim

Edidit Arcadiis Pleias una lovi.

GG5 Pacis et armorum Superis imisque DeorumArbiter, alato qui pede carpis iter:

Laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra:Quo didicit culte lingua favente loqui.

Templa tibi posuere Patres spectantia CircumG 70 Idibus. Ex illo est haec tibi festa dies.

Te, quicunque suas prolitetur vendere merces,Ture dato, tribuas ut sibi lucra, rogat.

Est aqua Mercurii portae vicina Capenae:

Si iuvat expertis credere; numen habet.

G 75 Huc venit incinctus tunicas mercator; et urnaPurus suflita, quam ferat, haurit aquam.

Yda lit hinc laurus: lauro sparguntur ab udaOmnia, quae dominos sunt habitura novos.Spargit et ipse suos lauro rorante capillos:

G 80 Et peragit solita fallere voce preces.

Ablue praeteriti periuria temporis, inquit.

Ablue praeterita perlida verba die.