124
P. OVIDII NASONIS
070 Omnia finierat: tenues secessit in auras.
Mansit odor: posses scire fuisse Deam,floreat ut toto carmen Nasonis in aevo;
Sparge, precor, donis pectora nostra tuis.
iNocte minus quarta promet sua sidera Chiron38o Semivir, et flavi corpore mistus equi.
Pelion Haemoniae mons est obversus in AustrosSumma virent pinu: caetera quercus habet.Phillyrides tenuit. Saxo stant antra vetusto;Quae iustum memorant incoluisse senem.
385 Ille manus, olim missuras Ilectora leto,
Creditur in lyricis detinuisse modis.
Venerat Alcides exacta parte laborum;
lussaque restabant ultima paene viro.
Stare simul casu Troiae duo fata videres:
390 Hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat.Excipit hospitio iuvenem Philyreius heros:
Et caussam adventus hic rogat; ille docet.Perspicit interea clavam .spoliumque leonis:Virque, ait, his armis, armaque digna viro.
3g5 Nec se, quin horrens auderent tangere setisVellus, Achilleae continuere manus.
Dumque senex tractat squalentia tela venenis;
Excidit, et laevo fixa sagitta pede est.Ingemuit Chiron, traxitque e corpore ferrum:4oo Adgemit Alcides, Haemoniusque puer.
Ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbasTemperat, et varia vulnera mulcet ope.
Virus edax superabat opem: penitusque receptaOssibus, et toto corpore pestis erat.
4o5 Sanguine Centauri Lernaeae sanguis EchidnaeMistus ad auxilium tempora nulla dabant.Stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achil-les :
Sic flendus Peleus, si moreretur, erat.