FASTOItVM L155. IV. 103
Ilaud secus indoluit, quam si modo rapta fuisset,Moesta parens; longa vixque refecta mora est. Cio
Atque ita, Nec nobis coelum est habitabile, dixit:Taenaria recipi me quoque ralle iube.
Et factura fuit: pactus nisi lupiter esset,
Bis tribus ut coelo mensibus illa foret.
Tum demum vultusque Ceres animumque recepit; Ci5Imposuitque suae spicea serta comae.
Largaque provenit cessatis messis in arvis;
Et vix congestas area cepit opes.
Alba decent Cererem: vestes Cerealibus albasSumite: nunc pulli velleris usus abest. 620
Occupat Apriles Idus cognomine Victorlupiter: hac illi sunt data templa die.
Hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostroAtria Libertas coepit habere sua.
Luce secutura tutos pete, navita, portus: 6 ab
Ventus ab occasu grandine mistus erit.
Sit licet et fuerit; tamen hac Mutinensia CaesarGrandine militia contudit arma sua.
Lertia post Veneris cum lux surrexerit Idus:Pontifices,forda sacra litate bove. G5o
Forda ferens bos est fecundaque, dicta ferendo:
Ilinc etiam fetus nomen habere putant.
Nunc gravidum pecus est: gravidae nunc semineterrae.
Telluri plenae victima plena datur.
Pars cadit arce Iovis: ter denas Curia vaccas G55Accipit; et largo sparsa cruore madet.
Ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri,
Sectaque fumosis exta dedere focis;
Igne cremat vitulos, quae natu maxima, Virgo,
Luce Palis populos purget ut ille cinis. G4o