Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
95
Einzelbild herunterladen
 

95

FASTOHVM LIB. IV.

Illic purpurea canus cum veste sacerdosAlmonis Dominam sacraquc lavit aquis.Exululant comites, furiosaque tibia liatur;

Et feriunt molles taurea terga manus.

Claudia praecedit laeto celeberrima vultu;

Credita vix tandem teste pudica Dea.

Ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena:Sparguntur iunctae flore recente boves.

Nasica accepit: templi tunc extitit auctor.

Augustus nunc est: ante Metellus erat.

Substitit hic Erato. Mora lit, si caetera quaeram.

Dic, inquam, parva cur stipe quaerat opes?Contulit aes populus; dc quo delubra MetellusFecit, ait. Dandae mos stipis inde manet.

Cur vicibus factis ineant convivia, quaero,

Tum magis, indictas concelebrentque dapes.Quod bene mutarit sedem Berecyntia, dixit,Captant mutatis sedibus omen idem.

Institeram, quare primi Megalesia ludiVrbe forent nostra: cum Dea; sensit enim:

Illa Deos, inquit, peperit. Cessere parenti,Principiumque dati AI ater honoris lmbet.

Cur igitur Gallos qui se excidere; vocamus?

Cum tanto Phrygia Gallica distet humus?luter, ait, viridem Cybelen, altasque Celaenas,Amnis it insana, nomine Gallus, aqua.

Qui bibit inde, furit. Procul hinc discedite, quis estCura bonae mentis: qui bibit inde, furit.

Non pudet herbosum , dixi, posuisse moretumln Dominae mensis? an sua caussa subest?

f acte mero veteres usi memorantur, et herbis;Sponte sua si quas terra ferebat, ait.

Candidus elisae miscetur caseus herbae;Cognoscat priscos ut Dea prisca cibos.

5io

5a5

55o

355

55o

565

3;°