02 I’. OVIDII NASONIS
235 Et modo, Tolle faces; Remore, modo, verbera,clamat.
Saepe Palaestinas iurat adesse Deas.
Ille etiam saxo corpus laniavit acuto;
Longaque in immundo pulvere tracta coma est,Voxque luit, Merui: meritas dem sanguine poenas,aio Ah pereant partes, quae nocuere mihi!
Ah pereant! dicebat adhuc. Onus inguinis aufert:Nullaque sunt subito signa relicta viri.
Venit in exemplum furor hinc, mollesque ministriCaedunt iactatis vilia membra comis.
2i5 Talibus Aoniae facunda voce CamenaeReddita quaesiti caussa luroris erat.
Hoc quoque, dux operis, moneas, precor; undepetita
Venerit; an nostra semper in Vrbc luit?Dimlymon, et Cybelen et amoenam fontibus Iden25 o Semper, et Iliacas Mater amavit opes.
Cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros:Est Dea sacriferas paene secuta rates.
Sed nondum fatis Latio sua numina posciSenserat: assuetis substiteratque locis.a55 Post, ut Roma potens opibus iam saecula quinquiVidit, et edomito sustulit orbe Caput:
Carminis Euboici fatalia verba sacerdosInspicit. Inspectum tale fuisse ferunt:
Mater abest; Matrem iubeo, Romane, requiras,2 G 0 Cum veniet, casta est accipienda manu.Obscurae sortis Patres ambagibus errant:Quaeve parens absit, quove petenda loco.Consulitur Paean ; Divumque arcessite Matrem,Inquit: in Idaeo est invenienda iugo.
265 Mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenetoAttalus; Ausoniis rem negat ille viris.
Mira canam: longo tremuit cum murmure tellus;Et sic est adytis Diva locutu suis: