Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
90
Einzelbild herunterladen
 

!!')

P. OVIDJI NASONIS

i 05 -iNox ubi transierit, coelmnquc rubescere primoCoeperit, et tactae rore quercntur aves ;Semustamque facem vigilata nocte viatorPonet, et ad solitum rusticus ibit opus;

Pliadcs incipiunt humeros relevare paternos:

170 Quae septem dici, sex tamen esse solent.

Seu quod in amplexum sex hinc venere Deorum;

Nam Steropen Marti concubuisse ferunt:Neptuno Halcyonen, et te, formosa Celaeno:Maian, et Eleetran, Taygetenquc Iovi:

176 Septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit.Poenitet; et facti sola pudore latet.

Sive quod Electra Troiae spectare ruinasN011 tulit: ante oculos opposuitque manum.

T er sine perpetuo coelum versetur in axe-;

180 Ter iungat Titan, terque resolvat equos;Protinus inflexo llerecyntia tibia cornuFlabit, et Idaeae festa Parentis erunt.

Ibunt semimares, et inania tympana tundent;Aeraque tinnitus acre repulsa dabunt.

180 Ipsa sedens molli comitum cervice fereturVrbis per medias exululata vias.

Scena sonat, ludique vocant. Spectate, Quirites'Et ForaMarte suo litigiosa vacent.

Quaerere multa libet.: sed me sonus aeris acuti190 Terret, et horrendo lotos adunca sono.

Da, Dea, quas sci ter, doctas, Cybeleia, neptes.

Audit; et has curae iussit adesse meae.Pandite, mandati memores, Heliconis alumnae,Gaudeat assiduo cur Dea Magna sono.

190 Sic ego: sic Erato: mensis Cythereius illi

Cessit; quod teneri nomen Amoris habet:Reddita Saturno sors haec erat; Optime regum,

A nato sceptris excutiere tuis.