Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
83
Einzelbild herunterladen
 

S3

FASTORVM LIR. III.

Et licet antiquo manibus collatus Ei>co 825

Sit prior; irata Pallade mancus erit.

Vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,Munera de vestris pauca referte Deae.

Nec vos turba Deam, censu fraudata, magistriSpernite : discipulos attrahit illa novos. 83o

Quique moves coelum, tabulamque coloribus uris;Quique facis docta mollia saxa manu.

Mille Dea est 'operum: certe Dea carminis illa est.

Si mereor, studiis adsit amica meis.

Coelius ex alto qua mons descendit in aequuiir; S35llic ubi non plana est, sed prope plana via est;

Parva licet videas Captae delubra Minervae,

Quae Dea natali coepit habere suo.

Nominis in dubio caussa est. Capitale vocamusIngenium sollers: ingeniosa Dea est. 8 io

An, quia de capitis fertur sine matre paterniAcrtice cum eiypco prosiluisse suo?

An, quia perdomitis ad nos captiva FaliscisAenit; et hoc ipsum littera prisca docet?

An j quod habet legem, capitis quae pendere poenas 8i5Ex illo iubeat furta reperta loco?

A quacunque trahis ratione vocabula, Pallas;

Pro Ducibus nostris aegida semper habe.

Summa dies e quinque tubas lustrare canorasAdmonet, et fortisacrificare Deaw- ' S5o

Nunc potes ad Solem sublato dicere vultu;

Ilie here Phrixeae vellera pressit ovis.

Seminibus tostis sceleratae fraude novercaeSustulerat nullas, ut solet, herba comas.

Mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet, 8t5Quam sterili terrae Delphicus edat opem.

llic quoque corruptus cum semine nuntiat HellesEt iuvenis Phrixi funera sorte petf.

Atque recusantem cives * et tempus, et InoCompulerunt regem iussa nefanda pati;

F 2

860