FASTORYM L1H. II. 51
Consul i te ambobus: nam quae mea magna voiuptas,Vtilitas vestrae magna sororis erit.
Vos ilii in prima fugienti obsistite ripa, 5q5
Ne sua fluminea corpora mergat aqua.
Dixerat: annuerunt Nymphae TibCrinides' omnes*,Quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos.
Forte fuit Nais, Lara nomine: prima sed illiDictabis antiquum syllaba nomen erat, 6 0 o
Ex vitio positum; Saepe illi dixerat Almo,
Nata, tene linguam ; nec tamen illa tenet.
Quae, simul ac tetigit Juturnae stagna sororis,
Effuge, ait, ripas: dicta refertque lovis.
Illa etiam lunonem adiit: miserataque nuptam, f l0 5Naida Iuturnam vir tuus, inquit, amat.
Iupiter intumuit: quaque est non usa modeste,
Eripuit linguam: Mercuriumque vocat;
Duc, ait, ad Manes: locus ille silentibus aptus.
Nympha, sed infernae Nympha paludis, erit. Giolussa lovis fiunt; accepit lucus euntes.
Dicitur illa duci tum placuisse Deo.
Vim parat hic: vultu pro verbis illa precatur;
Et frustra muto nititur oro loqui:
Fitque gravis, geminosque parit, qui compita Giaservant,
Et vigilant uostra semper in urbe, Lares.
Proxima cognati dixere Caristia cari,
Et venit ad socias turba propinqua dapes.
Scilicet a tumulis, et, qui periere, propinquis,
Protinus ad vivos ora referre iuvat: 6 w
Postque tot amissos, quidquid de sanguine restat,Adspieere, et generis dinumerare gradus.
Innocui veniant: procul hinc, procul impius estoFrater, et in partus mater acerba suos.
Cui pater est vivax, qui matris digerit annos, 62 SQuae premit invisam socrus iniqua nurum.
D 2