Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
47
Einzelbild herunterladen
 

FASTORYM L115. II.

47

Flamina non constant: et sex reserata diebus 455Careeris Aeolii iauua laxa patet.

lam levis obliqua subsidit Aquarius urna.

Proximus aetherios excipe, Piscis, equos.Xememorant fratremque tuum, nam iuncta micatisSigna, duos tergo sustinuisse Deos. iGo

Terribilem quondam fugiens Typhona Dione,

Tunc cum pro coelo lupiter arma tulit,

Venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo,lnque Palestinae margine sedit aquae.

Populus et cannae riparum summa tenebant: 4G5

Spemque dabant salices, hos quoque posse tegi.Dum latet, insonuit vento nemus. Illa timorePallet, et hostiles credit adesse manus.

Vtquo sinu natum tenuit, Succurrite, Nymphae,

Kt Dis auxilium ferte duobus, ait. ip

i\ec mora; prosiluit. Pisces subiere gemelli.

Pro quo nunc dignum sidera munus habent.

Inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis,

Nec violant timidi piscibus ora Syri.

Proxima lux vacua est: at tertia dicta Quirino. 175Qui tenet hoc nomen, Romulus ante fuit.

Sive quod hasta curis priscis est dicta Sabinis:Reilicus a telo venit in astra Deus:

Sive suum regi nomen posuere Quirites:

Seu quia Romanis iunxerat ille Cures. 48o

\'am pater armipotens,postquam nova moenia vidit,Multaque Romulea bella peracta manu,lupiter, inquit, habet Romana potentia vires:Sanguinis ollicio non eget illa mei.ledde patri natum: quamvis intercidit alter, 485Pro se, proque Remo, qui mihi restat, erit.

Vnus erit, quem tu tolles in caerula coeli,

Tu mihi' dixisti: sint rata dicta lovis.