FASTORVM LIB.-II.
45
Jlussa recusantes peragunt lacrimosa ministri.
I Flent tamen, et geminos in loca iussa ferunt.
Albula, quem Tibrin mersus Tiberinus in undaReddidit, hibernis forte tumebat aquis. 5ijo
Ilie, ubi nunc Fora sunt, lintres errare rideres;
Quaque iaeent valles, Maxime Circe, tuae.
IIuc ubi venerunt, neque enim procedere pos-sunt
Longius, ex illis unus, an alter, ait:
At quam sunt similes! at quam formosus uterque! 3g5Plus tamen ex illis iste vigoris habet.
Si genus arguitur vultu, ni fallit imago,
Nescio quem vobis suspicor esse Deum.
At si quis vestrae Deus esset originis auctor:
I 11 tam praecipiti tempore ferret opem. 4oo
Ferret opem certe, si non ope mater egeret:
Quae facta est uno mater et orba dic.
Nata simul, peritura simul, simul ite sub undasCorpora. Desierat; deposuitque sinu.
Vagierunt clamore pari: sentire putares. 4r>5
Hi redeunt udis iu sua tecta genis.
Sustinet impositos summa cavus alveus unda.
Heu quantum fati parva tabella vehit!
Alveus in limo silvis appulsus opacis,
Paullatim fluvio deliciente, sedet. 4io
Arbor erat: remanent vestigia: quaeque vocaturRumina nunc licus, ltomula ficus erat.
Venit ad expositos, mirum, lupa foeta gemellos.
Quis credat pueris non nocuisse feram 'iNon nocuisse parum est: prodest quoque; quos hblupa nutrit,
Prodere cognatae sustinuere manus.
Constitit, et cauda teneris blanditur alumnis,
Et lingit lingua corpora bina sua.
'darte satos scires; timor abfuit. Ybera ducunt,
Nec sibi promissi lactis aluntur ope. 4ao