30
P. OVIDII NASONIS
Huius ct augurium dependet origine verbi,Ut quodcunque sua lupitor auget ope.Augeat imperium nostri ducis, augeat annos,Protegat et vestras querna corona Iu res.(V^ Auspicibusque Deis tanti cognominis heresOmine suscipiat, quo Puter, orbis onus.
Respiciet Titan aetas ubi tertius Idus;
Fient Parrhasiae sacra relata Deae.
Nam prius Ausonias matres carpenta vehebant;f )20 Haec quoque ab Evandri dicta parente rcor.
Mox honor eripitur, matronaque destinat omnisIngratos nulla prole novare viros.
Ncve daret partus, ictu temeraria caecoVisceribus crescens excutiebat onus.q 2 5 Corripuisse Patres ausas immitia nuptas,
Ius tamen exemtum restituisse, Ierunt.
Binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parentiPro pueris fieri virginibusque iubent.
Scortea non illi fas est inferre sacello,
53 u Ne violent puros exanimata focos.
Si quis amas ritus veteres, assiste precanti:Nomina percipies non tibi nota prius.
Porrima placantur Postvcrtaque, sive sorores,Sive fugae comites, Maenali Nympha, tuae.G35 Altera, quod porro fuerat, cecinisse putatur:Altera versurum postmodo quidquid erat.
C andida te niveo posuit lux proxima templo,Qua fert sublimes alta Moneta gradus:
Nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam6io Nunc te sacratae restituere manus.
Furius, antiquum, populi superator HetrusciVoverat,-et voti solverat ante fidem.
Caussa, quod a patribus sumtis secesserat armisA'ulgus; ct ipsa suas Itonia timebat opes-.