Lni. XXXVII. Cap. 40.41. [U.C. 562 .A.C. igp.J 347
tarii, gladios habentes tenues, longos quaterna cu-bita,, ut ex tanta altitudine contingere hostem pos-sent. Inde alia multitudo, par ei, quae in dextro cor-nu erat; primi Tarentini, deinde Gallograecorumequitum duo millia et quingenti, inde Neocretesmille, et eodem armatu Cares et Cilices mille et quin-genti, et totidem Tralles, et tria millia caetratorum;(Pisidae hi erant, et Pamphylii, et Lycii) tum Cyr-taeorum et Elymaeorum paria in dextro cornu loca-tis auxilia, et sexdecim elephanti modico intervallodistantes.
XL1. Rex ipse in dextro cornu erat: Seleucumfilium et Antipatrum fratris filium in laevo praepo-suit: media acies tribus permissa, Minioni, et Zeu-xidi, et Philippo magistro elephantorum. Nebulamatutina, crescente die levata in nubes, caliginemdedit: humor inde, ab austro velut, perfudit omnia.Quae nihil admodum Romanis, eadem perincommodaregiis erant. Nam et obscuritas lucis in acie modicaRomanis non adimebat in omnes partes conspectum;et humor, toto fere gravi armatu, nihil gladios autpila hebetabat. Regii, tam lata acie, n.e ex medioquidem cornua sua circumspicere poterant, nedumextremi inter se conspicerentur: et humor arcus fun-dasque et iaculorum amenta emollierat. Falcataequoque quadrigae, quibus se perturbaturum hostiumaciem Antiochus crediderat, in suos terrorem verte-runt. Armatae autem in hunc maxime modum erant.Cuspides circa temonem ab iugo decem cubita ex-stantes, velut cornua, habebant; quibus, quicquidobvium daretur, transfigerent: et in extremis iugisbinae circa eminebant falces; altera aequata iugo,altera inferior in terram devexa: illa, ut, quicquidab latere obiiceretur, abscinderet: haec,utprolapsossubcuntesque contingeret. Item ab axibus rotarumutrimque binae eodem modo diversae deligabantur