Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
435
Einzelbild herunterladen
 

Lin. XXIII. C.ip. 48.49. [C.C.537. A.C.aiP.] 433

mus, literac a 1\ et Cn. Scipionibus venerunt, quan-tas, quamque prosperas in Hispania res gessissent:sed pecuniam in stipendium, vestimentaque, et fru-mentum exercitui, et sociis navalibus omnia deesse.Quod ad stipendium attineat, si aerarium inops es-set, se aliquam rationem inituros, quo modo ab Hi-spanis sumant: cetera utique ab lloina mittenda es-se: nec aliter aut exercitum aut provinciam retineriposse. Literis recitatis, nemo omnium erat, quin,et vera scribi, ct postulari aequa, fateretur: sed oc-currebat animis, quantos exercitus terrestres nava-lesque tuerentur, quantaque nova classis mox paran-da esset, si bellum Macedonicum moveretur. Sici-liam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuis-sent, vix praesides provinciarum exercitus alere: tri-buto sumptus suppeditari: quum ipsum tributumconferentium numerum tantis exercituum stragibus,et ad Trasimenum lacum, et ad Cannas, imminutum,tum, qui superessent pauci, si multiplici gravarenturstipendio, alia perituros peste. Itaque, nisi fide sta-ret respublica, opibus non staturam. Prodeundumin concionem Fulvio praetori esse, indicandas popu-lo publicas necessitates, cohortandosque, qui redem-pturis auxissent patrimonia, ut reipublicae, ex quacrevissent, ad tempus commodarent; conducerentqueea lege praebenda, quae ad exercitum Hispaniensemopus essent, ut, quum pecunia in aerario esset, iisprimis solveretur. Ilaec praetor in concione edixit,et qua die vestimenta, frumentum Hispaniensi exer-citui praebenda, quaeque alia opus essent navalibussociis, esset locaturus.

XL1X. Ubi ea dies venit, ad conducendum tressocietates aderant hominum undeviginti, quorumduo postulata fuere: unum, ut militia vacarent, dumin eo publico essent: alterum, ut, quae in naves ini*posuissent, ab hostium tempestatisque vi publico pe-

Ee 2