Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
243
Einzelbild herunterladen
 

T. LIVII Lib. XXI. Cap. 1.

243

dictum est. Hannibal, superato Pyrenaeo saltu, perGallias, fusis Volscis, qui obsistere conati erant, adAlpes venit; et laborioso per eas transitu, quum mon-tanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis repulisset,descendit in Italiam, et ad Ticinum amnem Romanosequestri proelio fudit: in quo vulneratum P. Corne-lium Scipionem protexit filius, qui Africani posteanomen accepit. Iterumque exercitu Romano ad flu-men Trebiam fuso, Hannibal Apenninum quoque, permagnam militum vexationem propter vim tempesta-tum, transiit. Cn. Cornelius Scipio in Hispania con-tra Poenos prospere pugnavit, duce hostium Magonecapto.

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXL

In parte operis mei licet mihi praefari, quod in prin-cipio summae totius professi plerique sunt rerumscriptores, bellum maxime omnium memorabile, quaeunquam gesta sint, me scripturum ; quod, Hannibaleduce, Carthaginienses cum populo Romano gessere.Nam neque validiores opibus ullae inter se civitatesgentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantumunquam virium aut roboris fuit: et haud ignotasbelli artes inter se, sed expertas primo Punico con-serebant bello: et adeo varia belli fortuna anceps-que Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vi-cerunt. Odiis etiam prope maioribus certarunt, quamviribus: Romanis indignantibus, quod victoribus vi-cti ultro inferrent arma; Poenis, quod superbe ava-reque crederent imperitatum victis esse. Fama etiamest, Hannibalem annorum fenne novem, pueriliter

Q 2