308
T. L1 VII [U. C. 535. A. C. 217 .]
T. LIVII PATAVINI
L IBEE XXII.
Jam ver appetebat, quum Hannibal ex hibernis mo-vit, et nequicquam ante conatus transcendere Apen-ninum intolerandis frigoribus, et cum ingenti peri-lulo moratus ac metu. Galli, quos praedae popula-tionumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsicx alieno agro raperent agerentque, suas terras se-dem belli esse, premiqueutriusque partis exercituumhibernis viderunt; verterunt retro ad Hannibalemab Romanis odia: petitusque saepe principum insi-diis, ipsorum inter se fraude, eadem levitate, quaconsenserant, consensum indicantium, servatus erat;et, mutando nunc vestem, nunc tegumenta capitis,errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hicquoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hi-bernis. Per idem tempus Cn. Servilius consul Ro-mae Idibus Martiis magistratum iniit. Ibi quum derepublica retulisset, redintegrata in C. Flaminiuminvidia est. Duos se consules creasse, unum habere.Quod enim illi iusturn imperium, quod auspicium esse?Magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus,Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votisrite in Capitolio nuncupatis, secum ferre: nec priva-tum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in ex-terno ea solo nova atque integra concipere posse. Au-gebant metum prodigia ex pluribus simul locis nun-tiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardiniaautem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem,quem manu tenuerat, arsisse, et litora crebris igni-bus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, et mili-tes quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui