110
T. LIVII [U.C. 455.A.C. 5nj.]
ligitur, si Alexander in Italiam traiecisset, non tamfacilem ei victoriam de populo Romano fore, quam deiis gentibus, quas adOrientem imperio suo subiecerat.
T. LIVII PATAVINI
LIBER IX.
Sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudinapax, T. Veturio Calvino, Sp. Postumio consulibus.Samnites eo anno imperatorem C. Pontium, Herenniifilium, habuerunt, patre longe prudentissimo natum,primum ipsum bellatorem ducemque. Is, ubi legati,qui ad dedendas res missi erant, pace infecta redie-runt, Ne nihil actum, inquit, hac legatione censeatis,expiatum est, quicquid ex foedere rupto irarum in noscoelestium fuit. Salis scio, quibuscumque diis cordifuit, subigi nos ad necessitatem dedendi res, quae anobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse corditam superbe ab Romanis foederis expiationem spre- '<tam. Quid enim ultra fieri ad placandos deos miti• Igandosque homines potuit, quam quod nos fecimus i |Res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae ,videbantur, remisimus: auctores belli, quia vivos non ■potuimus,perfunctos iam fato dedidimus: bona eorum, jne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Ro- \mam portavimus. Quid ultra tibi, Romane, quid foe- :deri, quid diis arbitris foederis debeo? Quem libi tua- jrum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem fe-ram? Neminem, neque populum, neque privatum, fu-gio. Quod si nihil cum potenliore iuris humani re-linquitur inopi, at ego ad deos vindices inlolcrandat |superbiae confugiam; et precabor, ut iras suas ver- •tant in eos, quibus non suae redditae res, non alienat j