236
EPITOME LIBRI XI.
EPITOME LIBRI XI.
Quum Fabius Gurges consul male adversus Samni-tes pugnasset, et senatus de removendo eo ab exercituageret,'Fabius Maximus pater, deprecatus hanc filiiignominiam, eo maxime senatum movit, quod iturumse filio legatum pollicitus est, idque praestitit. Eiusconsiliis et opera filius consul adiutus, caesis Samni-tibus, triumphavit. C. Pontium, imperatorem Samni-tium, ductum in triumpho securi percussit. Quumcivitas pestilentia laboraret, missi legati, ut Aescula-pii signum Romam ab Epidauro transferrent, an-guem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsumnumen esse constabat, deportavere: eoque in insulamTiberis egresso, eodem loco aedes Aesculapio conse-crata est. L. Postumius consularis, quoniam, quumexercitui praeesset, opera militum in agro suo ususerat, damnatus est. Cum Samnitibus pacem petenti-bus foedus ‘quarto renovatum est. Curius Dentatusconsul, Samnitibus caesis, et Sabinis, qui rebellave-rant , viciis, et in deditionem acceptis, bis in eodemmagistratu triumphavit. Coloniae deductae sunt,Castrum, Sena, Hadria. Triumviri capitales tuncprimum creati sunt. Censu acto, lustrum conditumest. Censa sunt civium capita ducenta septuagintaduo millia. Plebs propter aes alienum, post graveset longas seditiones, ad ultimum secessit in-Ianicu-lum: unde a Q. Hortensio dictatore deducta est; is-qne in ipso magistratu decessit. Res praeterea con-tra Volsinienses gestas continet: item adversus Lucanos, contra quos auxilium Thurinis ferre placuerat:
l
T