Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
175
Einzelbild herunterladen
 

Lib. X. Cap. 1. [U.C.45o-45i. A.C.3o2-3oi.] 175

T. LIVII PATAVINI

LIBER X.

t L. Genucio, Ser. Cornelio consulibus, ab externisferme bellis otium fuit. Soram atque Albam colo-niae deductae. Albam in Aequos sex millia colono-rum scripta. Sora agri Volsci fuerat; sed possede-rant Samnites. Eo quattuor millia hominum missa.Eodem anno Arpinatibus Trebulanisque civitas data.Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicosab iis sollicitatos compertum: capitaque coniuratio-nis eius, quaestione ab consulibus ex senatusconsul-i to habita, virgis caesi ac securi percussi. Tamen, neprorsus imbellem agerent annum, parva expeditio inUmbria facta est; quod nuntiabatur, ex speluncaquadam excursiones armatorum in agros fieri. Ineam speluncam penetratum cum signis est: et ex eoloco obscuro multa vulnera accepta, maximequc la-pidum ictu; donec, altero specus eius ore (nam per-vius erat) invento, utraeque fauces congestis lignisaccensae: ita intus fumo ac vapore ad duo millia ar- matorum, ruentia novissime in ipsas flammas, dum| evadere tendunt, absumpta. Marcis Livio Dcntrc et| Aemilio consulibus, redintegratum Aequieum bel-' lum. Coloniam, aegre patientes velut arcem suisj finibus impositam, summa vi expugnare adorti, abipsis colonis pelluntur. Ceterum tantum Romae ter-rorem fecere, quia vix credibile erat, tam affectis re-bus solos per se Aequos ad bellum coortos, ut tumul-tus eius causa dictator diceretur C. Iunius Bubulcus.Is, cum M. Titinio magistro equitum profectus, pri-mo congressu Aequos subegit, ac, die octavo trium-