Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
55
Einzelbild herunterladen
 

Lrn. VII. Cap. 41. 42. [U. C. 4iS. A. C. 33g.] 55

duos magistratus uno anno gereret; utique liceretconsules ambos plebeios creari. Quae si omnia con-cessa sunt plebi, apparet, haud parvas vires defectio-nem habuisse. Aliis annalibus proditum est, nequedictatorem Valerium dictum, sed per consules omnemrem actam: neque, antequam ltomam veniretur, sedRomae, eam multitudinem conjuratorum ad armaconsternatam esse; nec in T. Quinctii villam, sed inaedes C. Manlii, nocte impetum factum, eum que aconiuratis comprehensum, ut dux fieret: inde ad quar-tum lapidem profectos loco munito consedisse: necab ducibus mentionem concordiae ortam; sed repen-te, quum in aciem armati exercitus processissent, sa-lutationem factam: et permixtos dextras iungere, accomplecti inter se lacrimantes milites coepisse, coa-ctosque consules, quum viderent aversos a dimicatio-ne militum animos, retulisse ad Patres de concordiareconcilianda. Adeo nihil, praeterquam seditionemfuisse, eamque compositam, inter antiquos rerumauctores constat. Et huius fama seditionis, et sus-ceptum cum Samnitibus grave bellum, aliquot popu-los ab Romana societate avertit: ct, praeter Latino-rum infidum iam diu foedus, Privernates etiam Nor-bam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, in-cursione subita depopulati sunt.

EPITOME LIBRI VIII.

Latini cum Campanis defecerunt, et, missis lega-tis ad senatum, conditionem tulerunt, ut, si pacem ha-bere vellent, alterum ex Latinis consulem facerent.Qua legatione perlata, praetor eorum Annius de Ca-pitolio ita prolapsus est, ut exanimaretur. T. Man-lius consul filium, quod contra edictum adversus Lati-nos, quamvis prospere, pugnasset, securi percussit,