Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
376
Einzelbild herunterladen
 

376

T. LIVII [U. C. 556. A. C. 216 .]

adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, utquidam eorum mortem sibi ipsi extemplo conscive-rint: ceteri non foro solum omni deinde vita, sedprope luce ac publico, caruerint. Mirari magis, adeodiscrepare inter auctores, quam quid veri sit, discer-nere queas. Quanto autem maior ea clades superio-ribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod, quisociorum ad eam diem firmi steterant, tum labarecoeperunt, nulla profecto alia de re, quam quod de-speraverant de imperio. Defecere autem ad Poenoshi populi: Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorumpars, Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, Lu-cani: praeter hos Surrentini, et Graecorum omnisferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses, Lo-crique, et Cisalpini omnes Galli. Nec tamen haeclades defectionesque sociorum moverunt, ut pacisunquam mentio apud ltomanos fieret; neque anteconsulis Romam adventum, nec postquam is rediit,renovavitque memoriam acceptae cladis. Quo intempore ipso adeo magno animo civitas fuit, ut con-suli, ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset,redeunti, et obiiam itum frequenter ab omnibus or-dinibus sit, et gratiae actae, quod de republica nondesperasset: cui, si Carthaginiensium ductor fuisset,nihil recusandum supplicii foret.

EPITOME LIBRI XXIII.

Campani ad Hannibalem defecerunt. NimiiusCannensis victoriaeMago Carthaginem missus, annu-tos aureos, a digitis occisorum Romanorum detractos,in vestibulo curiae effudit: quos excessisse modii, men-suram traditur Post quem nuntium Hanno, vir exPoenis nobilissimus, suadebat senatui Cartliaginien-