430 T.UVll Lin.XXIU.C.u’.49. [U.C.b3 7 . A.C.ai5.]
riculo essent. Utroque impetrato, conduxerunt, pri-vataque pecunia respublica administrata est. Hi mo-res, eaque caritas patriae per omnes ordines veluttenore uno pertinebat. Quemadmodum conductaomnia magno animo sunt, sic summa fide praebita,nec secus quam si ex opulento aerario, ut quondam,alerentur. Quum hi commeatus venerunt, Hliturgioppidum ab Hasdrubale, ac Magone, et Hamilcare.Bomilcaris filio, ob defectionem ad Romanos oppu-gnabatur. Inter haec trina castra hostium Scipiones,quum in urbem sociorum magno certamine ac strageobsistentium pervenissent, frumentum, cuius inopiaeiat, advexerunt: cohortatique oppidanos, ut eodemanimo moenia tutarentur, quo pro se pugnantem Ro-manum exercitum vidissent, ad castra maxima op-pugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. Eo-dem et duo duces, et duo exercitus Carthaginien-sium, ibi rem summam agi cernentes, convenerunt.Itaque eruptione e castris pugnatum est. Sexagintahostium millia eo die in pugna fuerunt, sexdecimcirciter Romanis. Tamen adeo haud dubia victoriafuit, ut plures numero, quam ipsi erant, Romani ho-stium occiderint: ceperint amplius tria millia homi-num, paullo minus mille equorum, undesexaginta mi-litaria signa, septem elephantos, quinque in proeliooccisis: trinisque castris eo die potiti sunt. Illiturgiobsidione liberato, ad Intibili oppugnandum Puniciexercitus traducti, suppletis copiis ex provincia, utquae maxime omnium belli avida, modo praeda autmerces esset, et tum iuventute abundante. Iterumsignis collatis, eadem fortuna ulriusque partis pu-gnatum. Supra tredecim millia hostium caesa, supraduo capta, cum signis duobus et quadraginta, et no-vem elephantis. Tum vero omnes prope Hispaniaepopuli adRomanos defecerunt: multoque maiores eaaestate in Hispania, quam in Italia, res gestae.