Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
431
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXIII. Cap. 44.45. [U.C. 537 . A.C.2i5.] 431

rabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procel-lis effusus imber diremisset pugnantes. Eo die com-misso modico certamine, atque irritatis animis, in ur-bem Romani, Poeni in castra sese receperunt. Ta-men Poenorum prima eruptione perculsi cecideranthaud plus quadringenti, Romani quinquaginta. Im-ber continens per noctem totam usque ad horam ter-tiam diei insequentis tenuit: itaque, quanquain utra-que pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt se-se tamen munimentis. Tertio die Hannibal partemcopiarum praedatum in agrum Nolanum misit. Quodubi animadvertit Marcellus , extemplo in aciem co-pias eduxit; neque Hannibal detrectavit. Mille ferepassuum inter urbem erant castraque. Eo spatio (etsunt omnia campi circa Nolani) concurrerunt. Cla-mor, ex parte utraque sublatus, proximos ex cohor-tibus iis, quae in agros praedatum exierant, ad proe-lium iam commissum revocavit. Et Nolani aciemRomanam auxerunt: quos collaudatos Marcellus insubsidiis stare, et saucios ex acie efferre iussit; pu-gna abstinere, ni ab se signum accepissent.

XLV. Proelium erat anceps: summa vi et duceshortabantur, et milites pugnabant. Marcellus victisante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis,pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, militealio, instare iubet. Non omnes esse in acie: praedan-tes vagari in agro: sed, qui pugnent, marcere Campa-na luxuria, vino et scortis, omnibusque lustris per to-tam hiemem confectos. Abisse illam vim vigoremque,dilapsa esse robora corporum animorumque, quibusPyrenaei Alpiumque superata sint iuga: reliquias illorum virorum, vix arma membraque sustinentes, pu-gnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse. Ibi vir-tutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri exstinctam.Quum haec exprobrando hosti Marcellus suorum mi-