432
T. LIVII [U. C. 537. A. C. 2 i 5 .]
litum animos erigeret, Hannibal multo gravioribusprobris increpabat: Arma signaque eadem se noscere,quae ad Trebiam Trasimenumque, postremo ad Can-nas viderit habuerit que: militem alium profecto se inhiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse. Lega-tumne Romanum et legionis unius atque alae magnocertamine vix toleratis pugnam, quos binae acies con-sulares nunquam sustinuerunt ? Marcellus, tirone mi-lite ac Bolanis subsidiis, inultus nos iam iterum laces-sit? Ubi ille meus miles est, qui erepto ex equo C.Flaminio consuli caput abstulit? ubi, qui L. Paullumad Cannas occidit? Ferrum nunc hebet? an dextraetorpent? an quid prodigii est aliud? Qui pauciplu-res vincere soliti estis, nunc paucis plures vix restatis.Romam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lin-gua, iaclahatis. Enim minor est res. Hic experirivim virtutemque volo. Expugnate Nolam, campe-strem urbem, non flumine, non mari saeptam. Hinccos ex tam opulenta urbe praeda spoliisque onustos velducam, quo voletis, vel sequar.
XLVI. Nec bene, nec male dicta profuerunt adconfirmandos animos. Quum omni parte pellerentur,ltomanisque crescerent animi, non duce solum ad-liortante, sed Nolanis etiam per clamorem, favorisindicem, accendentibus ardorem pugnae, terga Poe-ni dederunt, atque in castra compulsi sunt. Quae op-pugnare cupientes milites Romanos Marcellus No-lam reduxit, cum magno gaudio etgratulatione etiamplebis, quae ante inclinatior ad Poenos fuerat. Ho-stium plus quinque millia caesa eo die, vivi captisexcenti, et signa militaria undeviginti ct duo ele-phanti: quattuor in acie occisi. Romanorum minusmille interfecti: posterum ilicnt indutiis tacitis, sepe-liendo utrimque caesos in acie, consumpserunt. Spo-lia hostium Marcellus, Vulcano votum, cremavit.Tertio post die (ob iram credo aliquam, aut spem Ii-