Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
430
Einzelbild herunterladen
 

430

T. LIVII [TJ. C. 55 7 . A. C. 2i5.]

ad colloquium evocatos, permissuque Marcelli egres-sos, per interpretem alloquitur. Hannibalis virtutemfortunamque extollit: populi Romani obterit sene-scentem cum viribus maiestatem. Quae si paria es-sent, at quondam fuissent, tamen expertis, quam gra-ve Romanum imperium sociis, quanta indulgentiaHannibalis etiam in captivos omnes Italici nominisfuisset, Punicam Romanae societatem atque amici-tiam praeoptandam esse. Si ambo consules cum suisexercitibus ad Nolam essent, tamen non magis parciHannibali futuros, quam ad Cannas fuissent: nedumpraetor unus, cum paucis et novis militibus, Nolam tu-tari possit. Ipsorum, quam Hannibalis, interesse,capta an tradita Nola potiretur. Potiturum enim, utCapua Nuceriaque potitus esset: sed, quid, inter Ca-puae Nuceriaeque fortunam interesset, ipsos prope inmedio sitos Nolanos scire. Nolle ominari, quae captaeurbi cessura forent: sedpotius spondere, siMarcellumcum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium,quam ipsos, legem, qua in societatem amicitiamqueHannibalis venirent, dicturum.

XLIV. Ad ea Herennius Bassus respondit: Mul-tos annos iam inter Romanum Nolanumque populumamicitiam esse, cuius neutros ad eam diem poenitere;et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerat, sero iamesse mulare eam. Dedituris se Hannibali non fuissearcessendum Romanum praesidium: cum iis, qui ad setuendos venissent, omnia sibi et esse consociata, et adultimum fore. Hoc colloquium abstulit spem Han-nibali per proditionem recipiendae Nolae. Itaqueoppidum corona circumdedit, ut simul ab omni partemoenia aggrederetur. Quem ut successisse murisMarcellus vidit, instructa intra portam acie, cummagno tumultu erupit. Aliquot primo impetu percul-si caesique sunt; dein, concursu ad pugnantes facto,aeuuatisaue viribus, atrox eo e ni t esw. pugna: memo-